XIII.
MARTIRIUS.
Ca. 1150 - 1158. post 13. Febr.
Regiminis eius initium Schmitthius[289] post Szörényium,[290] tum Lendvai, Palkovics[291] et Ganóczi[292] ad a. 1151.; Kemp ad a. 1150.[293] Pray[294] aulem Katona[295], Fejér[296] et Czinár[297] ad a. 1156. assignant. Diploma quoddam Gyejcsae II. Regis his verbis incipit: „Divina dispensante clementia, Geyse rege regnante, anuo, quo Martyrius in archiepiscopum est electus, Belo Bano existente, colloquii causa Regis ac totius Regni cum Duce Austriae habita est. Ad quod cum, ut moris est, Rex cum suis proficisci voluisset, mandavit Abbati s. Martini Raphaeli, qui eodemquoque anno in Abbatem fuerat electus atque benedictus - -.”[298] Si nota temporis diplomati adiecta fuisset, annum etiam, quo Martirius Archiepiscopatum adeptus est, ultro sciremus; nunc autem spectatis adiunctis, colloquium illud Regis cum Henrico Duce Austriae non alias, quam a. 1150., ea nempe occasione in effectum deduci potuit, cum Gyejcsa sororem suam Sophiam ex Admontensi virginum coenobio per vim etiam rehabere voluit[299]. Hoc ergo anno etiam Martirius metropolitanam cathedram conscendit. Nec id ad annum 1151., ut Czinario et Wenzelio placuit,[300] reiici potest, cum Gyejcsa anno hoc bello cum Russis tum Graecis distensus erat. Ceterum initium regiminis sui ipse Martirius sat clare ad a. 1150. collocat, dum annum 1156., sextum archiepiscopatus sui compellat (Nr. 76.) - Martirius primum Vesprimiensem egit Praesulem et quidem ante a. 1135., anno enim hoc iam Petrus, qui teste Nro. 39. ei successit,
[289] Arch. Strig. I. 63
[290] Nova series. 5
[291] In Cat. suis mss
[292] Episc. Várad. I. 35
[293] Mem. Basilicae. 53
[294] Hier. I. 160
[295] Hist. Crit. III. 749
[296] Cod. dipl. VII. II. 265
[297] Index 518
[298] Wenzel 1. c. I. 60
[299] Katona 1. c. 601
[300] Monast. I. 65