deposicionem honeris et grauaminis ad iuuamen. Hoc eciam declarato, quod porcionem hereditariam, quam habet idem magister Sixtus lector cum fratre suo in eadem villa Hetyn, in toto, cum omnibus terris arabilibus et fenetis ad unum aratrum sufficientem, eidem fratri suo, si superuixerit et heredes habuerit, suis heredibus concessit et dedit possidendam. Si autem sine herede decesserit, cum sit etate satis annosus, tunc eidem ecclesie sancti adalberti pleno Jure, sicut et aquisite, deuoluentur, perpetuo possidenda. Nos igitur eorum peticionibus auditis et pensatis, ac visis priuilegijs felicissime recordacionis Regis Bele et perlectis, vidimus et intelleximus, quod pro eorum seruicijs meritorijs, fideliter sancte Corone impensis, et a gloriosis parentibus nostris eisdem datis et confirmatis, annuimus et concessimus omnem ordinacionem, donacionem et tradicionem, maxime ob animarum salutem, vt de predictis possessionibus, Hetyn videlicet et Kezu, in Comitatu superius annotato existentibus, prout est premissum, et ordinatum, perpetuo duraturum. In cuius rei memoriam, firmitatemque perpetuam litteras nostras concessimus, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus magistri Nicolai, ecclesie albensis Transiluane prepositi, aule nostre vicecancellarij, dilecti et fidelis nostri. Anno dominice incarnacionis Millesimo ducentesimo septuagesimo secundo, duodecimo kalendas decembris, Indiccione quintadecima, Regni autem nostri anno primo.
Sigillum e rubro, flavo et caeruleo serico pendebat. Orig. in Arch. Prim. Sec. Lad. C. Fasc. 1 Nro. 2. - Edidit Fejér 1. c. V. II. pag. 43., partem vero Pray Hier. I. pag. 3. sub a) et Katona Hist. Crit. VI. pag. 620. - Litterae hae per Capitulum Jauriense a. 1345. sic commemorantur: „iuxta ipsius Magistri (Sixti) Lectoris donationem et testamentariam dispositionem.” Fejér Cod. dipl. IX. I. 320.
785.
1272. 28. Nov. - Gregorius Praepositus et Capitulum Strigon. transcribunt Nrum. 783. quarto kal. Dec.
Wenzel 1. c. VIII. 404. - Hic Gean mercator dicitur „de Ganth dicto Pyng,” certe erronee pro: pinguis. Vide Nrum. 786.
786.
1272. 7. Dec. - Philippus Archiepiscopus Strigon. transcribit et confirmat Nrum. 783.
(P)Hilippus, miseracione diuina sancte Strigon. Ecclesie archiepiscopus et comes loci eiusdem, vniuersis, presentes litteras inspecturis, salutem in domino. Equitati conuenit et est consentaneum racioni, ut quandocumque noster expetatur assensus, accomodemus eum iuste prestolantibus et auctoritate nostra, quod legitimum fuerit, confirmemus. Proinde nouerint vniuersi, quod Gan pinguis