modius sit trium ydriarum et tantundem cumulonis, et tam estate, quam hyeme duobus equis abbati semper seruire.
Terram, que sita est super aquam fizegi, dedi cum propriis terminis. Qui termini ita diuiduntur: Primum in monte gcohlu[225] fouea facta est, in parte sancti Benedicti inter zyla; Dehinc per ortum besenendi usque ad piscinam fige puteus in ipsa aquafizegi per locum feni usque ad uadum pote, ubi aquam transeunt; a predicto ergo uado feni usque ad aliud uadum, quod uocatur fizeg, media pars in hereditatem sancti Benedicti deuenit, ibique fouea facta estDeinde ubi segregantur due uie, postea per uiam in circuitu, usque dum finiuntur arbores, ad quendam montem, in cuius cacumine in parte sancti Benedicti fouea facta est; Dehinc per medios agros urbanorum albensium; Exinde ad fluuium bocur; Postea ad puteum hotuandi; Deinde ad puteum dirsidi, qui assignatus est in medio uille; Exhinc ad sepulturam gunreidi in monticulo, ubi antiquorum corpora sunt sepulta. Dehinc uallis est usque ad cocudi et ad duos monticulos, iuxta qups in termino sancti Benedicti fouea faeta est; Deinde ad piscinam, que est inter urbanos noue ciuitatis et zi1am; Exinde in angulo aruch terra diuisa est prope archisti, ubi eciam terminus sancti Benedicti designatus est.
Dedi eciam terram, que adiacet circa aquam, que uocatur tiza, cum ipso fluuio tiza, super quam terram est uilla piscatorum nomine ...[226] habens ecclesiam parochialem constructam in honorem salutifere crucis ihu. xpi., qui piscatores piscantur tiza. In eadem autem terra ex utraque parte tize sunt piscine, quarum hec sunt nomina: Ostra, Wolue, Sarustou, keubi, Haperies, Sulmus, Ecetoua, Filu,[227] Ertue, Nandurtou. Huius terre termini hii sunt: Piscina zirega diuidit terram sancti Benedicti ab aliis; Deinde pars terre saneti Benedicti in monte presbiteri iuxta uillam centurionis, qui uocatur deucha; Item a piscina, que dicitur rotunda, Item alia lutea piscina partem sancti Benedicti separat a uilla martini; Item demichaele quodam wztura signum diuisionis est alia piscina wo1ue, que eciam in partem sancti Benedicti deuenit. Item a fluuio hucu, qui separat cernigradenses, cuius fluuii pars sancti Benedicti est dimidia. Item cunutou, que est in parte sancti Benedicti cum gehgi, super ripam tize, ubi finiuntur partes terre sancti Benedicti.
Dedi et aliam terram circa eandem aquam tiza, que uocatur alpar cum pfopriis terminis, Qui termini ita diuiduntur: Primum a ripa tize procedendo ad quasdam arbores, est terminus cum episcopalibus sancte marie waciensis ciuitatis; De predicto termino sinistra pars est sancte marie
[225] Ib. Geholu.
[226] Vox hic extrita ib. legitur: Chani.
[227] Ib. filii.