Hec sunt nomina seruorum Curialium, qui ad omnia, dum per decanum mittuntur, parati sunt: Forcost, Botoidi, Pusov, Hutos, Wosas Damian, Faber, Curialis nomine Bar.
Hec sunt nomina Piscatorum: In uilla Helenba: Blascu, Milata cum fratre suo. Perbuse cum filio suo. Malcu, Wieneg, Michal, Milosa, Milgozt, Kuker, Matheus, Babita, Sunku, Wersun, Tusica, Namest, Nauasal, Mogdi, Selpe, Boin, Sedin, Vloscina, Bata, Pucica, Beris, Budmer, dalasa, Begus, Werete, Nauasa, Worca, Nimiga. Locus autem piscacionis est in flumine Ipul, scilicet de Damasa usque ad Bela Patak etin Danubio ubicumque uolunt, libere Piscantur. Hij Piscatores cum terra et magna silua et cum Tana predicta in Ipuli flumine dati sunt, Debent autem dare in omni quarta feria XXXta Pisces, In omni sexta feria XXXta Pisces, In omni sabbato XXXta Pisces. In quadragesima autem debent dare cottidie XXXta Pisces, mensura autem Piscium quatuor Palmorum (?) sunt. Occasionem autem Piscatores isti non dandi nullam fingere possunt, quia si felicitas Piscacionis ab eis aufugerit, emant Pisces ad prescriptum numerum et soluant debitum. In Vbadi est viuarium, quod est commune cum Abbate Pastuhiensi. Circa ans (?) est viuarium, quod dicitur quhti, quod est commune cum luca filio Apati. In uilla Ingu est Stangnum, quod uocatur Curisa, in quo nullus preter Dimisiensem habet partem. Juxta villam Tapai est viuarium, quod dicitur Citei, in quo viuario terciam partem debet habere Comes Cerungradiensis, si claudere uoluerit cum Dimisiensibus exitus et redditus fauces uiuarij, si claudere uoluerit (sic), nullam partem habebit. Juxta Ticiam est viuarium, quod dicitur Kurtuelis. Hec viuaria cum Piscatoribus suis data sunt.
In uilla Sahtu sunt allatores Salis, quorum nomina sunt hec: Subu, Mihali, Iwanus, Halaldi, Maradek, Gucur, Ceuse, Forcos, Embel, Michal, Silev, Wosos, Sima, Numarek, Bise, Pedur, Wendeg, Tuda, Kewereg, Niundi, Sumpu, Custi, Aianduk, Nicolus, Buken. Isti per annum sexies redeunt de vltrasiluanis partibus usque ad forum Sumbuth cum duabtis Nauibus.
In ultrasiluanis partibus sunt mansiones, que Sal dare debent, scilicet XXIIIIor milia Salis Nomina autem mansionum sunt: Wosas, Martin, Kinis, Besedi, Senin, Sokol, Lesin, Ginon, Fuglidi, Boch, Kosu, Himudi, Satadi, vza, Eulengen, Vir, Emis, Viuscij, Halisa, Ellu, Wendi, Ogsan, Cesti, Orsci, Sounik, Simeon, Wasil, Isaac, vtos, Cima.
In ultrasiluanis partibus sunt homines, qui debent per annum dare XXti Martures, C corrigias et unam pellem vrsinam et I cornu bubalinum.
In uilla Kana sunt IIIor vinee cum IIIIor vinitoribus: Kesudi, Hitu, Selle, Beke. In uilla Euse sunt X vinee et sunt VIIII mansiones, quorum nomina sunt: Michal, Matheus, Isaac, Glambudi, Petus, Pothcan, ..., Isep, alter Petus. In uilla Tunguldi sunt XVIII vinee et sunt vinitores XIIII, quorum nomina