„Cruciferatum de Szent Király” appellat, portumque Danubii in praefata Szent Király commemorat (Fejár Cod. dipl. XI. 381.). Exstitit ergo in ripa Danubii minoris in loco, qui hodie quoque Szent Király appellatur.
116.
1188. 5. Apr. - Clemens PP. III. Ecclesiam Strigon. sub protectione b. Petri suscipit, ac bona acquisita et acquirenda, necnon omnia privilegia et immunitates confirmat.
Clemens episcopus, seruus seruorum Dej. Venerabilj fratrj Job, Strigon. Archiepiscopo, eiusque successoribus, canonice substituendis In P. P. M.[351] Cum ex suscepte ministerio seruitutis omnibus simus ecclesijs debitores; ordo iuris expostulat, ut eas habeamus propensius coramendatas, que locum inter alias obtinent digniorem, et quarum deuotio pluribus innotescit et proficit ad exemplum. Inde est, quod precibus tuis clementer annuimus, et Strigon, ecclesiam, cui auctore deo preesse dinosceris, ad exemplar felicis memorie Lucij pape, predecessoris nostrj, sub beati Petrj et nostra protectione suscipimus, et presentis scripti priuilegio communimus. Statuentes, ut quascumque possessiones, quecumque bona eadem ecclesia in presenciarum iuste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum, uel principum, oblatione fidelium, seu alijs iustis modis, prestante domino, poterit adipisci, firma tibi, tuisque successoribus et illibata permaneant. Preterea libertates et immunitates, a sancte memorie rege Stephano et successoribus eius indultas, antiquas quoque et rationabiles consuetudines ipsius ecclesie, auctoritate apostolica confirmamus. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat prefatam ecclesiam temere perturbare, aut eius possessiones auferre, uel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet uexationibus fatigare; sed omnia integra conseruentur, eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Salua sedis apostolice auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica, secularisue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens, contra eam temere uenire temptauerit, secundo, tertioue commonita, nisi presumptionem suam congrua satisfactione correxerit; potestatis, honorisque sui careat dignitate, reamque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine dej et domini redemptoris nostrj ihu. xpi. aliena fiat, atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem (ei)dem loco sua iura seruantibus, sit pax domini nostrj ihu. xpi., Quatinus et hic fructum bone actionis percipiant, et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant. Amen. Amen. Amen.
[351] perpetuam Memoriam.