1183. Nicolaus AEpiscopus Strigon. venditionem terrae in villa Kéménd, a Canonicis suis Comiti Farkasio factam, ratihabet. Nr. 111. p. 128.
1184. Status Ecclesiarum Provinciae Strigon. Nr. 112. p. 129.
1184. Udvornici Regis Seraphin et Pancratius, eo quod quosdam de villa Urkuta, servos Ecclesiae s. Aniani de Tihany, ab eiusdem ecclesiae servitio subtrahere conati sint, in tonsura capitis mulctantur. Nr. 113. p. 129.
XV. JOBUS.
1185 - 1203. p. 130.
1186. Bela III. R. Marcum et Petrum, quos Job AEpiscopus Strigon. iobagiones ecclesiae suae asseruit, cum se Nobiles esse docuerint, in libertate confirmat, eisque tertiam terrae Vajka partem assignat. Nr. 114. p. 131.
1187. 23. Jun. Urbanus PP. III. domum hospitalem Strigon., cum reliquis per Hungariam constitutis, sub protectionem Sedis Apost. specialem suscipit, liberasque ab omni iurisdictione alia declarat, in cuius indicium easdem ad persolvendam singulo anno unciam auri stringit. Nr. 115. p. 132.
1188. 5. Apr. Clemens PP. III. Ecclesiam Strigon. sub protectione b. Petri suscipit, eiusque bona, necnon omnia privilegia et immunitates confirmat. Nr. 116. p. 135.
1188. 6. Maii. Bela III. R. Stephani III. privilegium, coenobio ss. Cosmae et Damiani concessum, adprobat, Nr. 117. p. 137.
1188. Bela III. R. duabus partibus tributi de foro Strigon., Canonicis Ecclesiae Strigon. antea iam collatis, etiam tertiam addit. Nr. 118. p. 137.
1189. Bela III. R. Fridericum I. Imperatorem cum crucesignatis Strigonii hospitaliter excipit. Nr. 119. p. 138.
1189. Casimirus Rex Poloniae pacem cum Bela III. R. init. Nr. 120. p. 139.
1190. Bela III. R. statuit, ut qui in bonis Ecclesiae QuinqueEcclesiens. descensum facere praesumserit, ab eo mulcta decem marcarum auri coram AEpiscopo Strigon. desumi valeat. Nr. l2l. p. 139.
1191. 8. Jan. Clemens PP. III. Praeposito Albensi et Abbati Montis Pannon. iniungit, ut Jobo AEpise. Strig. consuetam obedientiam et reverentiam exhibeant. Nr. 122. p. 139.
1191. 11. Dec. Coelestinus PP. III. omnes concessiones, in praeiudicium AEpiscopi vel Ecclesiae Strigon. Impetratas, irritat. Nr. 123. p. 140.
1191. 13. Dec. Coelestinus PP. III. omnia Ecclesiae Strigon. privilegia generaliter confirmat. Nr. 124. p. 140.
1191. 20. Dec. Coelestinus PP. III. ius coronandi, tum iurisdictionem spiritualem in domus regiae Officialium praepositos AEpiscopo Strigon. cortfirmat, et Praeposituram exemptam Teutonicorum in Transylvania ratihabet. Nr. 125. p. 141.
1192. Hospitale s. Stephani Strigon.. censum unius unciae auri pendit. Nr. 126. p. 142.
1193. Bela III. R. possessiones Cruciferorum Albens. confirmat. Nr. 127. p. 142.
1194. Salatice, filius Jeremiae terram suam in villa Telky hospitali domus d. Regis Stephani Strigoniensi confert. Nr. 128. p. 146.
Ante 1196. Jobus AEpiscopus Strigon. Ecclesiam Metropolit. flammis absumtam reparat, augustioremque efficit. Nr. 129. p. 147.
Ca. 1196. Boleslaus Episc. Vac. synodum annue celebrandam statuit. Nr. 130. p. 152.
Sine dato. Bela III. R. iobagiones Cruciferorum Strigon. in sz. Király, alias Obon a solutione tributorum quorumlibet eximit. Nr. 331. p. 152.
Ca. 1197. Emericas R. Strigonii nuptias celebrat, Nr. 132. p. 152.