plenarie, necnon pacifice iam dictum posoniense castrum possidebat, cuius terre conterminales sunt hii: uersus orientem populus monasterij sanctj Martinj de pannonia de sala, hinc procedendo conterminatur uille zemere, hinc (tendit ad villam Mynolth, nomine Beren) uersus meridiem, hinc transit aquam duduag et transit procedendo iuxta beren uillam moynolth memoratj, hinc ad uillam Ze(le, ita quod in terra, pratis et s)iluis et pisscinis Zele uilla buren posoniensis suam habet legittimam porcionem, hinc participat metas cum vduornicis regis uersus (occidentem, hinc tendit ad) uillam Nek castrensium et inde circuiens, uenit ad predium berecu domine bogosloe et retransiens duduag uersus sala abbatis, (conterminatur predio Sebus comitis,) nomine Thumoy uersus occidentem. Hinc procedit ad tres populos et rediens ad terminos populorum abbatis sanctj Martinj, uenit ad priorem metam. Vt igitur hec per nos facta donacio, pariterque disposicio, per omnia successorum nostrorum tempora salua semper et inconcussa permaneat, presentem concessimus paginam, sigilli nostri munimine in perpetuum roboratam. Datum per manus magistri Hugrini aule regie cancellarii, anno ab incarnatione domini Millesimo CCo. (XV) IIo. Venerabili iohanne strigoniensi, Reuerendo Bertholdo colocensi archiepiscopis existentibus; Kalano quinque ecclesiensi; Desiderio chanadiensi; Wllermo ul(trasilua)no; Symone waradiensi; Roberto uesprimiensi; Jacobo wachiensi; Petro geuriensi; Stephano zagrabiensi; Thoma agriensi electo episcopis, ecclesias feliciter gubernantibus. Jula palatino; Bancone bano; Dyonisio magistro thauarnicorum et comite noui castri; Rophoyn voyuada; Ochuz curie comite, ceterisque comitibus, comitatus tenentibus. Regni nostri anno tercio Xo.
Sig. cum zona avulsum. Orig. nitidissima manu conscriptum, sed situ extritum integre amplius legi non potest. In Arch. Prim. Sec. Lad. C. fasc. 5. Nro. 76. - Ed. Cod. Strig. I. 21; Wenzel 1. c. VI. 391. Recentissime Tkalcic Mon. Episc. Zagrab. I. 47. unde etiam lacunas et annum supplevimus; litterae tamen hae potius a. 1218. paulo post Nrum. 223. editae esse videntur.
221.
1218. 27. Oct. - Jacobus Archidiaconus Nitriensis, Canonicus Ecclesiae Strigon. testatur, „quod Paulus et Thomas, filii quondam Lamperti, Comites, consanquinei et diuisionales fratres Comitis Leustachij, et Petrus de Leustachfalva, Comites Comitatus Nitriensis” coram ipso particulam terrae arabilis in possessione ipsorum Thelekfeld, „Ecclesie B. Martini Conf. et Pont. in villa Elefant constructe, Ecclesie parochiali scilicet eorum, dedissent