§ 2. Statuimus eciam, quod si nos, uel aliquis successorum nostrorum aliquo unquam tempore huic disposicioni contraire uoluerit, liberam habeant harum auctoritate, sine nota alicuius infidelitatis, tam Episcopi, quam alij Jobagiones ac Nobiles Regni nostri, vniuersi et singuli, presentes et posteri, resistendi et contradicendi nobis et nostris successoribus in perpetuum facultatem.
§ 3. Datum per manus Clety, Aule nostre Cancellarij, Agriensis ecclesie Prepositi. Anno verbi incarnati Mo. Co Co. Xo X. II. Venerabili Johanne Strigon.; Reuerendo Vgrino Colocensi Archiepiscopis existentibus. Desiderio chanadiensi; Roberto Wesprimiensi; Thoma Agriensi; Sthephano Zagrabiensi; Alexandro Waradiensi; Bartholomeo Quinqueecclesiensi; Cosma Jauriensi; Benedicto Wac(iensi Episcopis) existentibus. Regni nostri anno XVII.
E corrigiis tria sigilla pendent, quartum decidit, primum est Joannis Episcopi Nitriensis, secundum, quod periit, Archiepiscopi fuit Strigon., tertium est fratris Ladislai Archiepiscopi Colocensis, quarti autem perigraphe detritum est. Ex bis sigillis patet, diploma hoc nequaquam Originale, sed transumtum authenticum esse, ac circ. a. 1318. exaratum fuisse, ut uberius alibi edocui. (Knauz N. Aranybulla. Történ. Tár. X. 211.) Orig. in Arch. Primat. sec. Lad. V. Nr. 1. Edidit Fejér Cod. dipl. III. I. 374. - Editum fuisse diploma hoc ante 7. Maii, annus 17. regiminis Andreae regis ostendit. (Vide Knauz II. Endre szabadságlevelei Pest 1869. 34.) - Divisionem textus, prout in Corp. Juris Hung. occurrit, retinuimus.
252.
1222. 15. Dec. - Honorius PP. III. inquisitionem contra M., qui „Archidiaconatum (Vaciensem) per symoniacam obtinuit pravitatem, et spurium suum in eadem ecclesia canonicare presumpsit,” per Episcopum et Archidiaconum Nitriensem et Prepositum s. Thomae Strigoniensis peragendam demandat. - Datum Laterani XVIII. kal. Jan., P. a. 7.
Fejér Cod. dipl. III. I. 389., Theiner Mon. Hung. I. 35.
253.
1222. - Andreas II. Rex terram Szebeléb partim dono acceptam, partim emtam, Capitulo Strigon. confirmat, ac incolas a telonio per totum Comitatum Hontensem immunes reddit.
IN NOMINE SANCTE TRINITATIS ET INDIUIDUE UNITATIS. ANDREAS dei gracia Hung., Dalm., Chroatie, Rame, Seruie, Galitie, Ladomerieque rex, in perpetuum. Cum insopita malorum pernicies ad demolliendum