recordationis Lucam Strigon. Archiepiscopum, quem piis operibus floruisse fatetur in vita, certisque post mortem miraculis claruisse, sanctorum ascriberemus catalogo venerandum; nos - -. Cenadiensi episcopo et collegis suis inquisitionem de signis eius et miraculis sub certa forma duxerimus committendam: ipsi super hiis sollicite inquirentes, quod invenerunt, ad examen apostolicum fideliter destinarunt. Verum quia in tanto iudicio diligentiam cupimus omnimodam adhibere; volentes adhuc super hiis habere certitudinem pleniorem, mandamus, quatenus ab eo, qui est via, veritas et vita, postules, ut - - aperiat tibi viam, per quam secure incedere valeas et super hiis plenius cognoscere veritatem, ac deinde non solum per testimonia, sed per testes, per famam quoque, ac scripturam autenticam de morum virtute, ac veritate signorum, operibus videlicet et miraculis, certitudinem diligenter inquirens, que inveneris, sub sigillo tuo nobis studeas per fideles nuntios destinare. Datum Anagnie XIII. kal. Mart., P. a. 6.
Theiner Mon. Hung. I. 111., Schmitth Episc. Agr. I. 89., Katona Hist. Crit. V. 668., Fejér Cod. dipl. III. II. 336. - Vide Nrum. 318. Utinam litteras Regis, quarum hic mentio iniicitur, et magis adhuc relationem Episcopi Csanadiensis, sors iniqua nobis non invidisset!
341.
1233. 25. Mart. - Jacobus Praenestinus electus, legatus sacrae sedis, et Robertus Archiepiscopus Strigon., testantur, se vidisse et legisse privilegium Andreae Regis, eius sigillo munitum, concessum clericis per totum Regnum super libertate ecclesiae, quod etiam verbotenus transcribunt. Strigonii VIII. kal. Apr.
Theiner Mon. Hung. I. 111., Fejér Cod. dipl. III. II. 345.
342.
1233. 20. Apr. - Urias Abbas et Conventus S. Martini Montis Pannoniae, necnon populi ac Jobagiones eiusdem Ecclesiae „compromiserunt in fratrem Enoch Ordinis Predicatorum, et magistrum Albeum Archidiaconum Hontensem, et magistrum Cognoscentem Canomcum Strigon. et capellanum domini Jacobi Prenestini Electi, Apostolice Sedis Legati, tunc inquisitores predicti monasterij ex mandato domini Legati predicti de omni lite vel litibus, discordijs, controuersijs, iniurijs, violencijs vel rixis et de omnibus causis