Prenestini Electi, tunc temporis Regni nostri Legati, ex parte ipsius, inquisitoribus super premissis constitutis,” in quos partes compromiserunt, latum, adprobat.
Orig. in Arch. Montis Pann. Wenzel 1. c. VI. 522.
346.
1233. 20. Aug. - Andreas II. Rex ad servanda iura Regni et Ecclesiarum iuramento se obstringit.
1. (V)obis Domine Jacobe prenestine Electe, Apostolice sedis legate, Vice et nomine Romane ecclesie et omnium ecclesiarum Vngarie. Nos Andreas Rex Hungarie iuramus ad sancta dei euangelia, omnia et singula capitula infrascripta obseruare.
2. Statuentes ea a filijs nostris et a nostris successoribus in perpetuum obseruari, et in nullo contrauenire quacumque occasione, uel fraudem committere in eis quin fiant, sicut inferius continentur.
3. Et precipiemus omnibus subditis nostris in regno nostro, quod omnia et singula obseruent.
4. Et si qui nostri mandati transgressores extiterint, sicut decuerit, puniemus.
5. Et faciemus filios nostos et iobagiones iurare, secundum quod inferius de iuramento eorum continetur.
6. Capitula autem sunt hec:
7. Judeos, Sarracenos, siue Ismaelitas de cetero non preficiemus nostre camere monete, salibus, collectis, uel aliquibus publicis officijs, nec associabimus eos prefectis, nec in fraudem aliquid faciemus, propter quod ab ipsis possint opprimi xpiani.
8. Item nec permittemus, in toto regno nostro Judeos, Sarracenos, uel ismaelitas prefici alicui publico officio.
9. Item faciemus, quod Judei, Sarraceni, siue Ismaelite de cetero certis signis distinguantur et disscernantur a xpianis.
10. Item non permittemus Judeos, Sarracenos, siue Ismaelitas mancipia xpiana emere, uel habere quocumque modo.
11. Et promittimus per nos et nostros successores constituere singulis annis et dare palatinum, uel alium de iobagionibus nostris, quem uoluerimus, xpiane fidei zelatorem, quem faciemus iurare, quod mandatum nostrum secundum ista fideliter adimplebit ad peticionem episcopi, in cuius Diocesi sunt uel erunt iudei, pagani, uel Ismaelite, ut xtianos extrahant a dominio et cohabitacione sarracenorum.