57. Item uolumus et consentimus, quod sales in salifodinis non vendantur carius, quam antiquitus uendi consueverunt ecclesijs, que consueverunt emere sales.
58. Pro Redditibus vero ecclesiarum, qui actenus subtracti sunt in salibus, exceptis decimis, persoluemus decem milia marcarum per quinque annos continuos. Qui anni incipiunt computari a proximo pasca Resurrectionis dominice, et solucionem faciemus hoc modo:
59. In primo anno in nativitate beate virginis soluemus mille marcas. In festiuitate sancti Thome apostoli mille marcas alias et sic postea quolibet anno continue faciemus, quousque dictam pecuniam decem milia marcarum persoluamus.
60. Et totam istam pecuniam persoluemus in dictis terminis Episcopo Cenadiensi, Abbati sancti Martini de Pannonia, Abbati Egriensi, uel eorum procuratoribus, habentibus a dominis suis procuratorias super hoc litteras speciales, uel duobus ex predictis, uel procuratoribus eorum.
61. Et soluemus eam in domo fratrum predicatorum de Pest in Presencia capituli, uel maioris partis, distribuendam et ordinandam secundum uoluntatem dicti Legati, de consilio Strigoniensis et Colochensis archiepiscoporum.
62. Et nicholominus si predictam pecuniam decem milia marcarum non soluerimus in singulis terminis, sicut superius est expressum, uolumus et consentimus, quod ecclesie, quibus sales sunt subtracti, non obstante ista compositione, libere et integre sint in eodem statu et iare, in quo erant ante compositionem istam.
63. Item nolumus, nec permittimus, quod de cetero tractentur cause docium, uel matrimoniales per nos, uel per alios iudices seculares, quia de hijs nolamus nos intromittere, nec debemus; sed per iudices ecclesiasticos tractentur et terminentur.
64. Item uolumus et consentimus, quod clerici et persone ecclesiastice respondeant et conueniantur sub ecclesiastico iudice super omnibus, exceptis iudicijs terrarum, de quibus uolumus, quod tam per uos domine Legate, quam per nos consulatur dominus papa; expressis eidem circumstancijs facti, in quibus circumstancijs inter alia exprimatur, quod uos a prelatis Hungarie percepistis, quod iudicia terrarum ecclesiarum et terrarum clericorum semper consueuerunt agitari et terminari per reges Hungarie, quicumque pro tempore extiterunt et quod a prelatis Hungarie percepistis, quod si iudicia terrarum ecclesiasticarum subtraherentur a nostro iudicio, dampnosum esset ecclesijs plurimum et periculosum; quia per hec multa de iure ecclesiastico possent deperire.
65. Nullas collectas et nullum lucrum imponemus, uel recipiemus a clericis et ecclesiasticis personis.
66. Et contra eorum priuilegia, si qua habent, scienter non ueniemus.