emerserit, que maiorem requiratiudicem, discuciat eam una cum preposito Strigoniensi, siue cum aliquo de canonicis, quem fratres miserint ad hoc faciendum, et de iudicio huius cause, quam sine procuratore Capitulj non poterit iudicare, ipse habeat dimidiam partem et Capitulum alteram dimidiam; sed in ceteris causis minoribus totum iudicium percipiat idem iudex. Naturalem cursum riuulj nullus possit, uel debeatinmutare. Nos ergo dictam composicionem approbantes, ad peticionem utriusquepartis, que propter hoc ad nos accessit et omnia premissa coram nobis protestata est et confessa, in testimonium huius rej presentes concessimus litteras, duplicis sigilli nostri munimine roboratas, decisas per alfabetum, quarum unum par Fratres habeant Strigonienses, Aliud vero par Teothonicj ville pretaxate. Anno verbi incarnatj Mo. CCo. XXXIII. Regnj autem nostri Tricesimo.
Sig. ex albo et fusco serico pendebat, Orig. in, Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 15. Fasc. 2. Nro. 8. Ed. Cod. Strig. II. 38. - Diploma hoc ob incisas in fronte litteras, nonnisi a locis credibilibus adhiberi solitas, insignis est raritatis.
350.
1233. - Ugolinus Archiepiscopus Colocensis et Cancellarius Regius compositionem, Nro. 349. exhibitam, ratihabet.
Vgulinus, dei gracia Colocensis archiepiscopus et aule regie cancellarius, Vniuersis xpi. fidelibus, presentem paginam inspecturis, deuotas in domino oraciones. Ad uniuersorum noticiam uolumus peruenire, quod cum hospites Teuthonici in villa Zebehleb commorantes, pro eo, quod multas iniurias et dampna plurima fratribus ecclesie Strigon. iutulerant et eis rebelles extiterant, et per iudicium domini nostri A., illustris regis Hungarie et de mandato eiusdem fuissent expulsi de iure et eiecti de uilla prenominata, - - - Per omnia ut Nro. 349.
Nos ergo dictam composicionem approbantes, ad peticionem utriusque partis, que propter hoc ad nos accessit, et omnia premissa coram nobis protestata et confessa, in testimonium huius rei presentem concessimus paginam, sigilli nostri munimine roboratam. Actum anno Dominice Incarnacionis Millesimo, Ducentesimo tricesimo Tercio.
A tergo: „super terra Scibielibus (sic) et condicionibus hospitum.” - Sig. e roseo serico pendebat. Orig. in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 15. Fasc. 2. Nro. 7. - Fejér extractum harum litterarum erronee ad a. 1238. refert. Cod. dipl. IV. I. 146. - Inauditum in diplomatica, ut cancellarius diploma, quod nomine Regis edidit, mutatis solum mutandis, nomine etiam proprio edat.