355.
1234. 1. Febr. - Gregorius PP. IX. compositionem inter Regem et Archiepiscopum Strigon. factam, ratihabet.
Gregorius - - Archiepiscopo Strigon. - - Ex parte - tua nostris fuit auribus intimatum, quod cum olim inter te et - - Regem Ungarie super decimis Camere sue, tibi subtractis, ab ipso suscitata fuisset materia questionis; tandem inter vos, mediante - - J. Penestrino Electo - -, sub ea forma compositio amicabilis intervenit: videlicet, quod idem Rex tibi certos redditus percipiendos a te usque ad satisfactionem subtractorum integram assignavit, promittens - - easdem decimas, quas ecclesie tue coram eodem legato esse debitas recognovit, tibi et successoribus tuis perpetuis temporibus integre soluturos.
Nos igitur - - composicionem ipsam - - confirmamus. - - Datum Laterani kal. Febr., P. a. 7.
Theiner Mon. Hung. I. 122. - Fejér Cod. dipl. III. II. 378. erronee habet 10. kal. Febr. -
356.
1234. 19. Febr. - Robertus Archiepiscopus Strigon. et quidam episcopi,
litteras Belae Regis guper compositione inter Regem Andream et Legatum apost. facta, apud silvam Bereg a. 1233. die 10. exeunte Augusto, editas, transcribunt Strigonii XI. kal. Mart.
Theiner Mon. Hung. I. 123. - Fejér Cod. dipl. III. II. 346.
357.
1234. 23. Febr. - Bela Rex Primogenitus in presentia Legati apost. et plurimorum aliorum iurat: „quod de terris nostre iurisdictioni subiectis - - universos hereticos et alios christianos, qui relicta fide christianitatis ad superstitionem Ysmahelitarum vel Judeorum pervertuntur, quocunque nomine censeantur, et falsos christianos de terris nostris bona fide studebimus pro viribus extirpare.” - - Datum Strigonii VII. kal. Mart.
Theiner Mon. Hung. I. 124. - Fejér Cod. dipl. III. II. 375.