Edidit Fejér 1. c, III. II. pag. 407. et iterum XI. 242. sed hic iam Alberto Regi 1434. adtribuitur. Fejér quidem hic bene observat, anno hoc Albertum nondum regnasse, sed tamen novum errorem committit, cum litteras has a. 1334. assignandas statuit.
361.
1234. 19. Jul. - Gregorius PP. IX. Archiepiscopum Strigon., ni sententias in Regem latas servaverit, Romam evocat.
Gregorius - - Archiepiscopo Strigon. - - Qui tamquam arbor utilis protuleras hactenus fructus bonos, circa etatis tue vesperas proferre debueras meliores, cum finis, non pugna coronet. Sed ecce dolentes referimus - -, cum olim - - J. Prenestinus electus - - de - - Regis Ungarie, tuo et aliorum Prelatorum assensu in eundem Regem et quosdam regni magnates, nisi infra prefixum - - terminum - - lesis ecclesiis satisfaceret et adimpleret omnia, que in suis litteris continentur, - - - excommunicationis et in Curiam ipsius Regis interdicti sententias promulgarit, - - Bosnensi episcopo et collegis suis sententiarum ipsarum denuntiatoribus deputatis; et idem Rex diutius exspectatus post terminum, non servaverit, que promisit, propter quod in sententias incidit supradictas: tu - - - monitus pluries a denuntiatoribus supradictis - -, non solum publicare ipsas sententias noluisti, verum etiam ne publicarentur ab aliis, appellationis obstaculum interponens, regi svasisti predicto, ne dictas sententias observaret. - - - Fraternitati tue presencium auctoritate mandamus, quatenus si conscientia te remordet, in huiusmodi sententiis commississe, sententias serves easdem; alioquin infra quatvor menses a receptione presencium nostro te conspectui representes personaliter, tuam super hoc innocentiam ostensurus. Datum Reate.
Theiner Mon. Hung. I. 126. - Koller Hist. Episc, Quinqueeccl. I. 248. b); Katona Hist. Crit. V. 696., et Fejér Cod. dipl. III. II. 389. XIV. kal. Aug. signatas asserunt, Theiner autem (ib. pag. XVI.) ad 28. Jul. relegat.
362.
1234. 11. Oct. - Gregorius PP. IX. Archiepiscopi Strigon. dispositionem in provincia Cumanorum confirmat.
Gregorius - - Episcopo Cumanorum. - - Significasti, quod - - Strigon. Archiepiscopus, tunc in provincia Cumanorum apostolice sedis legatus, tuam dioecesim limitaus, perpetuo statuit observari, quod nulli laico,