1249. 15. Mart. Bela IV. R. palatium regium in arce Strigon. AEpiscopo donat, residium vero intra muros castri spatium civibus pro habitatione cedit. Nr. 485. p. 375.
1249. 19. Mart. Idem terram suam Ors cum terra AEpiscopi Strig. Szőny commutat, et in quantum plus valet, Ecclesiae Strigon. donat. Nr. 486. p. 376.
1249. 3. Oct. Innocentius PP. IV. Cruciferos benevolentiae et protectioni totius Cleri commendat. Nr. 487. p. 378.
1249. 28. Nov. Bela IV. E. Archino Veneto, Comiti camerae suae, civi Strig., ob filium eius, per Reginam e fonte baptismatis levatum, terram Nyir confert. Nr. 488. p. 379.
1249. 1. Dec. Bela IV. R. Vincentio ADiacono Nitr. reambulationem omnium monasterii de Zobor terrarum demandat. Nr. 489. p. 380.
1249. (?) Bela IV. R. terras Zellő et Rendve, per Tartaros habitatoribus orbatas, Nicolao custodi Strigon., et per eum Ecclesiae confert. Nr. 490. p. 381.
1249. Nicolaus Platinus testatur, colonos s. Benedicti de Grón iudicatu quorumcunque iudicum Regni exemptos esse. Nr. 491. p. 381.
1249. Praepositus s. Eustachii super concambio terrae Sup testatur. Nr. 492. p. 381.
1250. 22. Maii. Conventus Cruciferorum Strig. terram Örs AEpisc. Strig. statuit. Nr. 493. p. 382.
1250. Stephanus Vanchai, AEpiscopus Strigon. bona immobilia Georgii de Tirnavia sibi iudicialiter assignata, Capitulo Strigon. confert. Nr. 494. p. 382.
1250. Capitulum Budense Nobiles de Muzsla terram Ebed Capitulo Strigon. donasse, et ex parte vendidisse testatur. Nr. 495. p. 383.
1250. Filii Chumb, terram Hatvan Stephano AEpiscopo Strigon. vendunt. Nr. 496. p. 384.
1251. 28. Jan. Gopol terram suam Chath AEpiscopo Strigon. vendit. Nr. 497. p. 384.
1251. 21. Mart. Benedictus AEpiscopus Coloc. terram Úrkuta Stephano AEpiscopo Strigon. ex amicitia donat, vineas vero ibidem habitas eidem veridit. Nr. 498. p. 385.
1251. 19. Maii. Chák Magister Tavernicorum Capitulum Strigon. in possessionem tributi Strigon. introductum testatur. Nr. 499. p. 386.
1251. 10. Jul. Janur de villa Colun, ob interfectum per libertinum suum, AEpiscopi Strigon. vinitorem Mancham, filio eiusdem sex marcas solvit, et terram Cseke Aepiscopo Strigon. cedit. Nr. 500. p. 386.
1251. post 27. Nov. Capitulum Strigon. super venditione terrae Nergues litteras edit. Nr. 501. p. 387.
1251. 30. Nov. Innocentius PP. IV. AEpiscopo Strigon. iniungit, ut Palatino et aliis Magnatibus violentum in villis ecclesiarum descensum inhibeat. Nr. 502. p. 387.
1251. Maria Regina quosdam de Epel iobagiones exercituales constituit, eisdemque terram in villa Kövi confert. Nr. 503. p. 388.
1251. Stephanus Vanchai AEpiscopus Strigon. particulam terrae Macskásorma Abbati de Grón restituit. Nr. 504. p. 389.
1251. Capitulum Strig. super venditione terrae in Zuha, testimoniales edit. Nr. 505. p. 389
1251. Conventus Cruciferorum Strigon. Christophorum de Lucen partem terrae suae Lucen Stephano AEpiscopo Strigon. vendidisse testatur. Nr. 506. p. 389.
1252. 26. Mart. Bela IV. R. Simoni ac sociis pro terra eorum In Kerd et Keszi habita, ab iisque ablata, ac hospitibus de Szalka collata, terram Husan confert. Nr. 507. p. 390.
1252. 2. Jun. Bela IV. R. Nrum. 476. confirmat. Nr. 508. p. 391.
1252. ante Jul. Stephanus Vanchai AEpiscopus Strigon. villam Úrkuta, a Benedicto AEpiscopo Coloc., ne litem quamdam ultro prosequeretur, sibi cessam, Altariae s. Luciae, per ipsum in porticu ecclesiae Strigon. fundatae, confert. Nr. 509. p. 392.