seruetur. Si autem omnibus supradictis rite peractis, sepefatus magister Adam, uel eius heredes legitimi, completo tempore sepenominate locacionis, viginti annorum videlicet, supradictam domum cum edificatis in ipsa de nouo reconducere a nobis uoluerint; bona fide promittimus eidem Magisto Ade, suo et heredum suorum nomine stipulanti, quod pro ea pensione, quam tunc aliquis alius conductor offerret, non in fraudem, ipsis eadem relinquemus et locabimus, quilibet (sic) aliis conductoribus eos quantum ad hoc preponendo. Et si ipse uel eius heredes tunc nollent dictam domum reconducere, prout iam dictum est, liceat nobis alteri persone eam locare pro nostre libito voluntatis. Et ut presens contractus robur firmitatis obtineat, presentes litteras sigilli nostri dedimus munimine roboratas, et ad cautelam consimiles cum alfabeto penes nos retinuimus. Actum Strigonij, in ecclesia Sancti Adalberti, Anno dominice incarnacionis Millesimo Ducentesimo Quadragesimo Secundo. Mense Octobri, In festo sancti Michaelis Archangeli.
Sig. cum zona periit. Orig., litteris minutis pulchre exaratum, in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 41. fasc. 7. Nro. 3. - Extr. Fejér 1. c. IV. I. 272. - Ed. Cod. Strig. II. 48., Wenzel 1. c. VII. 127.
433.
1243. 24. Jan. - Bela IV. Rex Comiti Simeoni Hispano ob multiplicia seruitia eius, imprimis quia „in adventu pestifero Tartarorum tam in conflictu campestri, quam etiam in conservatione castri Strigoniensis exercuit nobis seruitiorum exenia laude digna,” terram Chenke, prius ab ipso ablatam, restituit. - - Datum IX. Kal. Febr.
Fejér Cod. dipl. IV. I. 272.; qui tamen erronee XX. kal. Febr. exaratum scribit. - Idem Rex eodem die considerans „multiplicia seruitia - - Symonis et Bertrandi Comitum, quae tam Patri nostro Domino Andreae - -, quam nobis, necnon regno nostro laudabiliter impenderunt, tam in deferendis legationibus nostris extra regnum, quam in ipso corpore regni nostri, praecipue in aduentu pestifero Tartarorum per campestres congressus, ac etiam in conseruatione Castri Strigoniensis digna laude seruitiorum exenia exercendo,” eisdem alias quoque terras donat. Ib. pag. 274.
434.
1243. 31. Martii. - Bela IV. Rex „cum Armeni, Praedecessorum ipsius Domini Regis et suo temporibus in Strigonium ad hospitandum congregati,