451.
1244. - Deychen de Nitria, Weychych et Adam de Aba coram Capitulo Strigon. confessi sunt, quod cum Andream Comitem de Ekly „super dote domine Benedicte, filie Philip, tunc uxoris dicti Deychen, que primo fuisset nupta Kethel, fratri Andree Comitis prenominati, coram venerabili patre Stephano Archiepiscopo (Strigon.) traxissent in causam; tandem contra eosdem conuictus fuisset, sicut idem Capitulum Strigon. in litteris ipsius Archiepiscopi vidisset contineri.
Wenzel 1. c. VII. 180.
452.
1245. 2. Jan. - Innocentius PP. IV. causam Abbatiae Montis Pann. contra magistrum Nicolaum filium Nicolai de Nadosth et quosdam alios Vesprimiensis et Cunadiensis Diocesis, super villa Nyalka, Archiepiscopo Strigon. et coiudicibus suis, quia priores „iudices fuerint a Tartaris interfecti,” diiudieandam committit. - Datum Lugduni IV. Non. Jan., Pont. a. 2.
Orig. in Arch. Montis Pann. Wenzel 1. c. II. 169.
453.
1245. 23. Jan. - Innocentius PP. IV. in causa Abbatiae Montis Pannoniae contra nobilem virum Demetrium super insula Abda, quia priores „iudices fuerunt a Tartaris interfecti,” Archiepiscopum Strigon. et coiudices suos procedere iubet. - Datum Lugduni X. Kal. Jan., Pont. a. 2.
Orig. in Arch. Montis Pann, Wenzel 1. c. II. 164., ubi erronee ad a. 1244. ponitur.
454.
1245. 20. Febr. - Innocentius PP. IV. dispensationem per Episcopum Praenestrinum Magistro Syxto clerico Strigon. diocesis super defectu natalium, quem patiebatur depresbitero genitus et soluta, impertitam ratihabet; ita tamen, ut episcopalem dignitatem absque licentia sedis apostolicae speciali non recipiat. Datum Lugduni X. kal. Mart., P. a. 2.
Theiner Mon. Hung. I. 192. - Sixtus hic idem fuerit cum eiusdem nominis Scholastico, subin Lectore Strigoniensi, posterioribus annis comparituro.