complanarat. - - Sed et pcr praedictum Archiepiscopum pluries legitime citatus, venire semper contempsit, perfidus et perversus.” Quare castrum Fülek eidem ademptum ac Mauritio Pincernarum Regalium Magistro collatum fuit, qui „postquam possessionem intravit, venerabilis Pater Stephanus Archiepiscopus Strigon. contra eum super trecentis marcis, vel supra tertia parte possessionis Fulconis, quoad illam summam suam movet quaestionem, aestimata. Et quia pro dicto venerabili Patre sententiatum fuerat, nos eidem in suo iure deesse non valentes nec volentes, eidem Magistro Mauritio sententialiter iniunximus, vt sibi satisfaciat de pecunia memorata, quod et fecit.” - Datum 4. idus Jan.
Fejér Cod. dipl. IV. I. 403. 406.
462.
1246. 4. Febr. - Stephanus Vancsai Archiepiscopus Strigon. incolis oppidi Keresztur, „nimirum hospitibus, qui ad terram in villa s. Crucis de Susal venire voluerint,” diversas libertates concedit. - Datum anno gratiae 1246. pridie nonas Febr.
Fejér Cod. dipl. IV. I. 440., Endlicher Mon. Arpad. 469. - Originales in Arch. Primat. haud reperi.
463.
1246. 31. Martii. - Albertus prepositus Aradiensis Archiepiscopo Strigon., mediante iuramento, subiectionem et obedientiam promittit.
Ego Albertus, miseracione diuina Orodiensis ecclesie prepositus, presencium tenore litterarum Significo vniuersis, quod subiectionem, obedienciam et reuerenciam, a predecessoribus meis Archiepiscopo et ecclesie Strigon. exhibitam, et per me ad tempus subtractam, per me et successores meos eisdem fore debitam, deconsilio et consensu fratrum meorum recognosco. Vnde domino meo, beato Adalberto, sancteque Strigon. ecclesie, et tibi domino meo Sthephano, Strigoniensi Archiepiscopo, tuisque successoribus, canonice intrantibus, ab hac die inantea fidelis et obediens ero et subiectionem, obedienciam ac reuerenciam debitam perpetuo me exhibiturum promitto, uocatus ad synodum, ueniam, nisi prepeditus fuero canonica prepedicione; sic me deus adiuuet et hec sancta dei ewangelia, et has litteras, sigilli nostri munimine roboratas, tibi et ecclesie Strigon. pro me et ecclesia Orodiensi propria manu trado et rogo ... abbates de Pelis et de Bokon, Cisterciensis ordinis, Vesprimiensis diocesis, quod huic carte