a nobis suppliciter postulauit, ut terram Keseu, que alio uocabulo Kerd dicitur, a terris domine regine et ducatus certis metis et ueteribus segregatam, Castrorum uidelicet Hunth et Zulgageur, sibi pro terra descensuali concedere dignaremur. Et quia officij nostri debitum inuigilare remedijs nos admonet subditorum, peticioni ipsius consensum prebentes et fauorem; predictam terram Keseu, uel aliter Kerd appellatam, a prememoratis castris penitus exemptam, duorum aratrorum et dimidij usui subiacentem, prout per litteras venerabilis patris Stephani, archiepiscopi Strigon., cui assignacionem terre illius commisimus, nobis innotuit, a terris domine regine et ducatus per medietatem diuisam et ab inuicem segregatam, pro terra descensuali ipsi magistro Stephano tam plene ac pacifice duximus conferendam, ut tam ipse, quam ipsius heredes, heredumque successores pacifice possideant et quiete. Mete autem. terre ipsius, sicut nobis per eundem archiepiscopum constitit, hoc ordine distinguntur: Prima meta incipit prope ypul ab oriente et uenit ad quandam pirum sub qua est meta; Inde tendit uersus occidentem directe ad fundum, ubi fuerat uilla; Inde iuxta quandam uiam est meta; Hinc tendit ad terram sabulosam, et ibi in quodam cacumine est meta; Inde ad dumum salicum iuxta paludem, et ibi est meta; Deinde ascendit montem et intrat siluam et tendit usque ad terram Jormoth penes Scithnice et ibi terminatur. Vt autem hec a nobis facta donacio seu collacio robur obtineat perpetue firmitatis, nec possit ab aliquo processu temporum in irritum reuocari; presentes eidem concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno domini Mo. CCo. XLo. Octauo. XIIIIo. Kalendas Augusti, Regni autem nostri anno Tercio decimo.
Fragm. Sigilli e flavo et violaceo serico pendet. Orig. in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 34. Fasc. 1. Nro. 1. Ed. Fejér 1. c. IV. II. 14.
480.
1248. 25. Dec. - Innocentius PP. IV. „vt Ecclesia Strigon., quae sub vocabulo s, Adalberti Confessoris constructa esse dignoscitur, congruis honoribus frequentetur,” unius anni et 40 dierum indulgentias largitur „omnibus vere poenitentibus et confessis, qui in Nativitatis, Epiphaniae, Resurrectionis, Ascensionis, Corporis Domini nostri Jesu Christi, ac Pentecostes et s. Trinitatis, et in singulis quatuor principalibus B. Mariae V. gloriosae, ac b. Petri et Pauli, necnon in sanctorum Gregorii, Ambrosii, Augustini, Hieronymi, ac Stephani, Ladislai, ac Emerici Confessorum et Adalberti predicti festivitatibus et in die Coene eiusdem Domini nostri Jesu Christi, Ecclesiam predictam devote visitaverint.” - Datum Avenione VIII. kal. Jan., P. a. 6.
Fejér Cod. dipl. IV. II. 26.