paginam inspecturis, salutem in salutis largitore. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod licet nos in villa nostra Vrs, constituta in Comitatu Strigon., que conterminalis est ville Archiepiscopi Strigon., decem et septem homines, quorum sex singuli, scilicet Bodus, Petha, Ilarus, Wylma, Gohc et Boryz, quinquaginta ydrias uini annuatim nobis soluere tenentur; Item septem vduwornicos (sic), quorum nomina sunt Guk, Jacob, Johannes, Petrvs, Petha, Chumpoz et Thiwodor; quatuor quoque homines, qui ad klicium nostrum pabulum dare tenentur, Euza, uidelicet, Gurgus Chenka et Gurk, quorum omnium terra, tam petrosa, quam siluosa, ac eciam arabilis, ad uiginti aratra computari potest, haberemus, et archiepiscopus Strigon. in Sceun, in Comitatu Camariensi, terram arabilem ad duo aratra, decem et septem loca Curiarum, quarum quelibet dimidiam Marcam in anno pro pensione soluere consueuit; capturam quoque vsonum in Danubio et quatuor mansiones, quorum nomina sunt: Pouca, qui est sanctifer, Chenka vduwornicus, Mathias piscator In weyz, qui est Thawarnicus, habere dinoscatur; quia nobis bona archiepiscopi, superius comprehensa, pocius, quata nostra, et archiepiscopo nostra pocius, quam sua propter oportunitatem loci expediebat possidere et habere: predictos homines nostros, ac eorum Terram cum omnibus utilitatibus et pertinencijs suis, pro terra, vsonum captura, Curiarum locis, ac hominibus archiepiscopalibus, cum venerabili Patre Stephano, archiepiscopo Strigon. commutauimus; nostros homines et terram eorumdem sibi nomine Ecclesie Strigon., pleno iure et dominio, omni prorsus excepcione remota, perpetuo possidendum tradentes. Homines ipsius archiepiscopi cum captura vsonum, Curiarum locis, ac quantitate terre supradictis, ex eodem contractu permutacionis ad nos recepimus, ut ipse terram nostram, nosque suam, sub metis siue signis, quibus usque ad hec tempora sunt possesse, irreuocabiliter possideamus. Expresse acto, quod etsi plus dedisse uideamur, quam recipimus ab archiepiscopo supradicto; commutacionem tamen factam id non possit aliquatenus infirmare; quia quod superfluum eidem ex certa consciencia plus, quam sua ualeant, contulimus, ea nos sibi et Ecclesie Strigon. gratuito dedisse fatemur uniuersis. Promittentes bona fide, hanc commutacionem, seu eciam gratificacionem, nostro et successorum nostrorum temporibus perpetuo, integraliter et inuiolabiliter conseruarj; eumque in rerum commutatarum possessionem corporalem per fidelem nostrum Lampertum, de genere Hunthpaznan, fecimus introducj. Ne igitur super hoc aliquis dubitacionis scrupulus oriatur, presentes litteras in perpetuam stabilitatem commutacionis facte, dupplicis sigilli nostri munimine fecimus roborari. Datum Anno domini Millesimo Ducentesimo Quadragesimo Nono.
Datum diei extraserialiter in inferiori margine sic adnotatur: XIIII, k1. apri1is.