Kersen de Tikus, ex altera, in nostra constituti presencia, confessi sunt oraculo uiue uocis, ut per composicionem comitis Johannis, filij Isip, et Gregorij, filij Gieel, de genere beuu, ac Chama de Huruathkut, ob dileccionem cognacionis, super causa diuisionis possessionum ipsorum, olim facte, hoc modo se reformassent, ut sicut olim predictus Kersen, pater eiusdem Mikou, et dictus andreas diuiserant inter ipsos possessiones eorum, eodem modo commisissent; uidelicet possessionem feirighaz cum omnibus utilitatibus suis, sub antiquis metis et terminis, quibus a uicinis suis separatur, dictus mikou commisisset et reliquisset andree predicto et suis posteritatibus perpetuo possidere; econnerso autem idem andreas possessionem Tikus et porcionem eorum, in Zeuchen habitam, dedisset et reliquisset eidem mikou et suis heredibus similiter perpetuo possidere; tali obligacione mediante, quod si processu temporis ipsam diuisionem, aut ipsi, uel aliquis de posteritatibus ipsorum reuocaret; illi, qui ipsam diuisionem obseruaret, L (50) marcas, sine porcione iudicis, dare teneretur. In cuius rei stabilitatem et firmitatem, ad peticionem parcium, super hec premissa, ambabus partibus dedimus litteras nostras, sigilli nostri munimine communitas. Datum in die cinerum, anno domini Mo. CCo. LIIIIo. Beato abbate, Benedicto decano, lucach custode, baldino cantoire, andrea bisseno celerario,[565] ceterisque fratribus, ibidem existentibus.
Sigillum detritum e rubro flavo et violaceo serico pendet. Orig. in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 26. fasc. 6. Nro. 1. - Ed. Cod. Strig. II. 66; Wenzel 1. c. VII. 376.
541.
1254. 5. Mart. - Innocentius PP. IV. debitum, per procuratores Archiepiscopi Strigon. contractum, exsolvi iubet.
Innocentius - - Archidiacono Bononiensi - -. Cum, sicut Bonifacius Bonsignoris - - et alii socii, ciues et mercatores Senenses, nobis exponere curauerunt, iidem - - Magistris Petro Preposito Ecclesie Chasmensis, - - Octomaro Archidiacono Neogradiensi et Raynaldo Plebano Ecclesie de Bana, Strigon. Diocesis, procuratoribus venerabilis fratris nostri ... Archiepiscopi Strigon., - - - tria millia et quingentas marcas argenti puri et fini ad pondus Ungarie, apud sedem Apostolicam pro expediendis ipsius Archiepiscopi
[565] Cellerarius Cellarius, cuius agenda Lanfrancus (Decr. Ord, S. Ben. c. 8.) sic describit: nAd Cellarii ministerium pertinent omnia, quae in pane et potu et diversis ciborum generibus fratribus sunt necessaria, procurare, omnia vasa cellarii et coquinae et scyphos et iustas (pocula) et cetera vasa refectorii, et omnem horum trium necessariam supellectilem ministrare. (Du Cange II. 1012.)