562.
1255. - Uxor Mathei de suburbio Strigon., infirmitate coacta, terram suam Capitulo Strigon. vendit, coram Magistratu Civitatis.
Nos Jakmynus, maior ville, ceterique ciues de vico Strigoniensi, tenore presencium significamus vniuersis, quod filia Mathei, uxor Job, de sancto Paulo extra fossatam, dum infirmitate uexaretur, exoptans curam medicorum, pro necessariis expensis terram suam extra et prope eandem fossatam, terre Capituli Strigoniensis ecclesie contiguam et conterminalem, sub nostro testimonio perambulatam et mensuratam, cuius longitudo est centum viginti quatuor ulnarum et latitudo eius nonaginta duarum ulnarum, cum ulna de vico, que uulgo Reyf uocitatur, de uoluntate et consensu omnium cognatorum suorum, necnon omnibus conterminalibus, seu vicinis dicte terre consencientibus et nullo contradictore existente, uendidit prefato Capitulo, perpetuo iure possidendam, pro duabus marcis et fertone, quas plene et integre persoluit Capitulum memoratum. Vt igitur huius vendicionis, ac empcionis series salua semper et inconcussa permaneat, nec possit per quempiam hominum in irritum reuocari, in perpetuam stabilitatem rei geste, presentes concessimus litteras, duplicis nostri sigilli munimine roboratas. Datum anno dominice incarnacionis Millesimo Ducentesimo Quinquagesimo Qvinto.
Sig. e serico rubro pendebat. Orig. excellenti calamo exaratum in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 21. Fasc. 1. Nro. 12. - Extr. Fejér 1. c. IV. II. 382. Ed. Cod. Strig. II. 69., Wenzel 1. c. VII. 415.
563.
1255. - Occurrit inter Barones Regni Comes Jako, frater Martini Bani, Comes Strigon.
Muszka Palatini R. Hung. 44., Fejér Cod. dipl. IV. II. 343., Katona Hist. Crit. VI. 223. - Ubique, certe erronee, pro voce Comes, ponitur: Canonicus Strigon.
564.
1255. - Coram Magistro Pousa „decimatores de minori Nittra Domini Archiepiscopi Strigon., videlicet Herug, Dama, fabianus et socii eorum, convenerant - - Drag filium Bethleem, et Mauritium, filium