memoriam et perpetuam firmitatem presentes concessimus litteras, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno domini Millesimo Co C Quinquagesimo octauo, Regni autem nostri anno vicesimo tercio.
Fragm. sigilli e flavo et rubro serico pendet. Originale litteris minusculis exaratum in Arch. Prim. eccl. vet. Nro. 14. - Ed. Cod. Strig. I. 46.
594.
1258.10. Dec. - Capitulum Strigon. de testamentaria uxoris Philippi Comitis Pilisiensis dispositione testatur.
A B C
Philippus prepositus et Capitulum Strigon. ecclesie, Omnibus, presentes litteras inspecturis, salutem in domino. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, Quod cum ad peticionem nobilis viri Philippi, Comitis de Pylys, vnum ex nobis, scilicet Abraham, prepositum sancti Georgij, in Wissagrad misissemus ad audiendum ea, que nobilis domina uxor sua, filia Petri Comitis, filij Zubuslay, egritudine laborans, disponere et ordmare volebat. Idem prepositus retulit nobis, quod predicta domina licet graui infirmitate detineretur, compos tamen adhuc mentis sue, inter alias ordinaciones suas porcionem suam, quam habebat communem cum sorore sua, uxore scilicet Jaco Comitis, ex donacione paterna in tribus villis, ad predium Myhal prope Weker pertinentibus, quarum nomina sunt hec: Wynna, Zalchka et Tyrnoa, reliquisset et donasset predicte sororis sue filijs, videlicet Andree et Jako in perpetuum possidendam, quam donacionem post mortem dicte domine, eiusdem mater, scilicet uxor Petri comitis, coram nobis personaliter constituta, ratam habuit et nostris litteris priuilegialibus pecijt confirmari. Item adiecit, quod medietatem Juris patronatus, quam ex successione paterna se habere dixit in monasterio de Kaua, eiusdem sororis sue filijs contulisset libere et pacifice possidendam. In cuius rei testimonium presentes concessimus litteras. sigilli nostri munimine roboratas. Datum Anno domini Millesimo Ducentesimo Quinquagesimo Octauo, quarto ydus decembris, per manus magistri Sixti Lectoris Strigon.
Fragm. sigilli e viridi serico dependet. Orig. In Archivo Comitum Sztáray in Sztára. Sexus masc. Nr. 7. Communicavit Carolus Szabó.