facultatem. Vt igitur huius nostre donacionis series robur optineat perpetuo firmitatis, presentes eidem Magistro concessimus litteras, duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Farcasij Electi albensis, aule nostre vicecancellarij, dilecti et fidelis nostri. Anno domini Millesinjo CCo. Sexagesimo tercio. Regni autem nostri anno vicesimo octauo.
A tergo: Privilegium de Geriky. - Sig. e serico nigro pendebat. Orig. nitide exaratum, in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 19. Fasc. 1. Nro. 2. - Extr. sed erronee ad a. 1262., Fejér Cod. dipl. IV. III. 66. - Ed. Cod. Strig. II. 86. et Wenzel 1. c. VIII. 61.
637.
1263. a. 14. Oct. - Bela IV. Rex Comiti Andreae, Judici Neosoliensi, silvam quandam confert.
Bela dei gracia Hungarie, „Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex, Vniuersis xpi fidelibus, presentes litteras inspecturis, salutem in Omnium saluatore. Vt contractus, qui fiunt per consensum Regium, stabiles perseuerent, litterarum solent testimonio roborari. Inconcussum quippe permaneat, atque firmum, quod Regio fuerit patrocinio communitum. Ad vniuersorum ergo tam presencium, quam futurorum xpi. fidelium noticiam, tenore presencium volumus peruenire, Quod nos consideratis fidelitatibus et seruiciorum meritis Comitis Andree fidelis villici nostri de Byzterchebana, que nobis in conseruacione et ampliacione ville nostre predicte cum omni feruore fidelitatis inpendit, maxime in augmentacione argenti fodinarum nostrarum de supradicta villa, in quibus lucrum nostre Regie maiestati non modicum augmentatur, acceptabiles exbibuerit famulatus, pro quibus coram nostre maiestatis oculis meruit multipliciter complacere, Quandam siluam et terram, inter prenominatam villam nostram Byzterchebanam et Lypsche existentem, cum omnibus vtilitatibus et pertinencijs suis, sub metis et terminis infrascriptis et a iurisdicione et potestale Comitum de Zolum, pro tempore constitutorum, exceptam penitus et exemptam, eidem Comiti Andree, et per eum suis heredibus, heredumque suorum successoribus dedimus, donauimus et contulimus perpetuo et irreuocabiliter possidendam. Verum quia de statu et circumstancijs, qualitate et quantitate eiusdem Silue et terre nobis veritas ad plenum non constabat, dilecto et fideli nostro Ditrico, Comiti de Zo1um, filio Comitis Myke, dedimus in mandatis, vt qualitatem et quantitatem, circumstancias et statum dicte Silue et terre nobis fideliter intimaret; qui postmodum cognita veritate, nobis suis litteris intimauit, nostre celsitudini dictam Siluam et terram pertinere et quod eandem statuisset Comiti Andree antedicto, presentibus Jobagionibus Castri nostri