episcopo provideri, decernens dictas - - libras per te - - eisdem ecclesiis et monasteriis proportionaliter imponendas; - - mandamus, quatenus predictas - - libras prefatis ecclesiis et monasteriis - - imponens, ac collegi faciens, eas predicto Episcopo facias assignari. - - Datum apud Urbem veterem XV. kal. Dec., P. a. 3.
Theiner Mon. Hung. I. 252., Wenzel 1. c. III. 60.
642.
1263. - Bela IV. ius patronatus Monasterii s. Pantaleonis de Insula, a Magistro Gabriele de genere Sudan, quia contra promissum illud non restauravit, auffert, et Philippo Archiepiscopo Strigon. ac saccessoribus etiam quoad temporalia confert.
BELA Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque Rex. Omnibus, presentem paginam inspecturis, salutem in uero salutari. Illa mera liberalitas reputatur, ibi regalis munificencia excellencius declaratur; ubi sic ecclesie consulitur, ut per eam cultus diuini nominis augeatur. Ad uniuersorum igitur noticiam harum serie uolumus peruenire, quod cum Monasterium sancti Panthaleonis de Insula, depressum penitus et destructum tempore Thartharorum, cordi nobis esset regali prouidencia, qua erga omnes ecclesias Regni Hung. cura astringimur speciali, in statum reducere meliorem; ius patronatus ipsius Monasterij Magistro Gabrieli, de genere Sudan, ad instantem peticionem eiusdem, promittentis statum ipsius Monasterij reformare, non tam sibi, quam ecclesie in hoc consulere cupientes, duximus tunc temporis conferendum. Sed licet uerbo promisit, ut sarta tecta Monasterij resarciret, dispersos populos reuocaret et cultum diuinum in congregacione fratrum ibidem degencium augmentaret, non tamen usque ad uiginti tres annos ab eo tempore, uel amplius, id effecit opere, quod uoce extrinseca attencius promittebat. Clammore itaque populi, ymo ipsa rerum euidencia ad nostram super hijs audienciam ascendente, quod idem Gabriel, de generacione prefata, religioni minime consulendo diuine, ea, que ipsius monasterij usibus a fundacionis sui tempore fuerant dedicata, suis proprijs usibus applicasset, quod pocius posset facto, quam litteris explicari. Nos, qui ex officio suscepti regiminis tenemur ecclesie sancte dei, a qua diuino munere regni sceptra suscepimus et habemus, tamquam uniuersarum ecclesiarum Regni Hung. Patroni, uolentes prospicere meliora, desolacioni prefati Monasterij ex animo condolentes, quia ipsa inmensitas donacionum est in rebus ecclesie, collatis a Principibus, non habere mensuram, ipsum ius patronatus a prefato magistro Gabriele et eius filijs, de consensu baronum nostrorum in pleno Consistorio, propter causas adnotatas superius, auferentes, venerabili Patrj Philippo Strigon. Archiepiscopo,