670.
1264. a. 14. Oct. - Bela IV. villam Nyárhid, a Cumanis propter excessus eorum auferendo, Monasterio s. Leustachii de insula Csuth confert.
Bela, dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Comanieque Rex, Omnibus, presentes litteras inspecturis, salutem in omnium saluatore. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod nos ante omnia saluti anime nostre inuigilantes, villam Narhyd, in qua Cumani per nos fuerant constituti, propter plurimos et enormes excessus eorumdem ab ipsis auferendo, cum omnibus uillis et terris, ad ipsam villam Narhyd spectantibus, uidelicet uilla Suran, Gyrok, Turmaskuz et Hydheleu, Item terra Luaz, terra vrbanus, terra seurug, terra Machard, terra Busman et terra Kucha, totisque utilitatibus et pertinencijs suis et omni tributo pontis, quibus ijdem comani possidebant et tenebant, in perputuam Elemosinam salubriter concessimus, dedimus et donauimus Monasterio sancti Leustachii, quod in insula Chuth fundauimus, in quo uiros Religiosos, prepositum et Fratres ordinis premonstratensis, deo iugiter famulantes, constituimus et locauimus, perpetuo et irreuocabiliter possidendam et easdem villas et terras dicto monasterio nostro per fidelem nostrum Mychaelem, comitem de Zoulum, certis metis uallando, fecimus assignari. Mete autem earumdem, prout idem nobis in scriptis remandauit, hoc ordine distinguntur:
Incipit itaque prima meta in terra Luaz ab occidente a fluuio Nytra, ubi de fluuio Nytra exit Fukher, ibi est meta in littore et uadit superius in terra arabili et ante villam populorum domine Regine ante pontem in campo est meta et ibit superius in uia erbosa et transiens uiam, intrat pratum et ibi est in prato meta angularis et separat terram Luaz a terra populorum domine regine et a terra Iwan de Zeget transiens uenit ad uiam, ubi est meta iuxta uiam, post hoc intrat quandam uallem, que Her uocatur et vadit superius satis longe et ille uallis intrat magnum pratum et inter pratum et uallem est meta et uadit in illud magnum pratum et ibi est meta in medio prati sub dumo zylbukur, et hec omnes mete separant terram Luaz a terra populorum domine Regine; inde in illo magno prato procedit ad orientem et uenit ad quandam aquam, que Turmas uocatur et iuxta Turmas est meta, ex altera uero parte illius fluuij est pirus pro meta ia terra abbatis de Zubur et post hoc uadit inferius in Turmas inter terram abbatis et terram Luaz ad nullam exiens partem et ibit in aqua satis longe circuendo et exit de aqua turmas quedam ffossa, que Hudusher uocatur et ibi iuxta fossam et aquam Turmas est meta, sed Hudusher cedit in ius prepositi ad terram agasonum et uadit inter arabilem terram et inter Hudusher et ibi est meta prope pirum