litteras inspecturis, Salutem in omnium saluatore. Quia in lata gente gloria Regis existit, Ideo Regiam Maiestatem non solum moribus augere suam expedit dignitatem; Verum eciam largicionum munificencia, maxime in subiectos, omnibus excellencius anteferri. Ad vniuersorum igitur noticiam harum serie volumus peruenire, Quod cum castrum de kamaron a Wluelino, oltmano et Neklino Judeis, filijs videlicet Henel, quondam comitis camere nostre, ad manus nostras remansisset pro magna summa pecunie, ex administracione camere fisco Regio debite, Nosque Idem castrum Waltero, Comiti Camere nostre, pro eadem magna summa pecunie dedissemus et statuissemus perpetuo possidendam; Idem comes Walterus non abscondens talentum, iustis laboribus et studijs acquisitum, sed in lucem proferens, et in opus, in honorem sublimitatis Regie et Regni decorem, vtpote Regni fidelis, illud idem castrum magnopere studuit suis sumptibus adornare, nobis Nichilominus humiliter supplicando, vt ad bonum statum eiusdem eastri Inuigilare et adicere, quod sua possibilitas non valebat, Regia benignitate dignaremur. Nos itaque, qui ex officio suscepti Regiminis in lance consideracionis et iusticie metiri debemus merita et fidelitates omnium, nostro Regiminis subiectorum, nec id omittere, quod eciam publice vtile fuerat prouidere, eundem Valteram comitem munificencia Regia ex animo prosequi cupientes, villam kamarun, quam nostri inhabitabant vdwornici, eidem castro propter sui situs adiacenciam plurimum opportunam, cum omnibus vtilitatibus suis, terris videlicet, fenetis, piscacionibus et alijs Juribus, predicto Waltero comiti ad ipsum castrum de kamarun dedimus et contulimus perpetuo et pacifice possidendam, eosdem vdwornicos nostros transferentes alias de eadem. Et quia Regum est proprium, gaudere in multitudine populorum, vt ad ipsam villam securius et liberius hospites congregentur, hospitibus ad ipsam villam congregatis et congregari volentibus in futurum, eandem per omnia concessimus libertatem, Qua ciues nostri de Nouo Monte Pesthiensi gratulantur. Vt igitur huius nostre donacionis, concesse libertatis, series robur optineat perpetue firmitatis, nec per aliquem processu temporum valeat retractari, presentes litteras concessimus, dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Farkasij, Albensis Ecclesie electi, Aule nostre Vicecancellarij, dilecti et fidelis nostri. Anno domini Millesimo, ducentesimo Sexagesimo quinto, kalendas aprilis, Regni autem nostri Anno Tricesimo.
E trans. auth. Uladislai II. de a. 1504. Orig. in Arch. Prim. Sec. Lad, Q. Fasc, 1. Nro. 24. - Edidit Fejér 1. c. IV. III. pag. 282.