aquam, Eer dictam, et venit per aquam Saar vsque priorem metam, vbi predictas villas, videlicet Oucha et Kuchud mete separant ab inuicem.
Item sequitur metacio terre Culchud[680], cuius priores commetanei sunt populi ville Guler[681] Zulugageriensis. Inde egreditur uersus occidentem per piscinam. que dicitur babalatow[682]. Inde venit ad aliam aquam, que vocatur vegag[683]; deinde venit ad vnum fossatum, quod tendit usque uillam Bogha[684], cuius fossati medietas pertinet ad predictam villam Kulchud, alia vero medietas spectat ad uillam Gyuler. Inde egreditur ab oriente usque aquam duduag, eundo per arundines, vbi sunt commetanei uobiles de villa Ekl, ita, quod in illo loco partes ad inuicem per aquam non possunt accedere per spacium triginta cubitorum, et illi triginta cubiti positi sunt pro signo metarum; ab illo vero loco reuertitur ad priorem metam ville Kulchud et ibi terminatur.
Item mete ville Bogha, que est castri, incipiunt: prima meta incipit uersus meridiem apud locum, qui dicitur molunchel[685] et proteadit ad occidentem ad villam Gyuler[686], inde venit ad quandam terram dicte ville Gyuler, que Holm[687] dicitur, et aliam terram, que est ville Bogha, Ozu[688] nominatum, inter quas in valle meta est asignata; abhinc recedit ad unum angulum, similiter Ozu dictum, vbi intrat in paladem arundinosam, transeundo ad alium angulum, qui dicitur aprouscyl[689]. Inde vadit ad locum, qui dicitur Magla, qui pertinet ad villam Bogha; ex altera parte dicti loci est terra Chene, de genere Kathpan; deinde reuertitar ad piscinam communem que Semlekus[690] appellatur; postea venit ad aliam piscinam, Labuantow[691] nominatam, cuius pars vna pertinet ad predictam villam Bogha, altera vero pars spectat ad villam Guta, que est archiepiscopi Strigon.; deinde venit contra orientem ad salicem Lugur[692], ubi est meta communis; abhinc transijt aquam duduag, cuius aque superior pars est predicte ville Bogha, inferior autem Chene supradicti.
Item mete ville Zakalus[693], in qua est Ecclesia sita in honore
[680] Ambo: Kulchud.
[681] Trans. a. 1383. Gueler; Ulad. Gu11er.
[682] Trans. a. 1383. Babatatow; Ulad. Kabalatou.
[683] Trans. a. 1383. vygag.
[684] Ibid. Bokha.
[685] Ibid. Molonhel.
[686] Ulad. Gyuller.
[687] Trans. a. 1383. Halm.
[688] Ulad, Ozw.
[689] Trans. a. 1383. Aprozil; Ulad. Oprouscyl.
[690] Trans. a. 1383. Sem1ykus.
[691] Ibid. Labwantow; Ulad. Laboantho.
[692] Trans. a. 1383. Lugor.
[693] Ibid. Zakalos.