dictam, vbi est alia villa Kezu, que spectat Stephano[705], filio Pauli, et transit ad villam korardi, que Nena dicitur, vbi fossa vna est posita pro communi meta, iuxta quam est piscina, que vocatur Holostow[706]. Inde protendit ad locum, Nemamagula nominatum, ubi villa abbatis sancti Martini, Fyus vocata, est commetanea dicte ville Thon. Inde vadit ad occidentem vltra aquam Er ad locum, qui dicitur agtu[707], vbi est meta communis cum predicta villa Fyus, Inde vadit ad dorsum aque, que nominatur Mogfew[708]; deinde uenit in terra, vbi eciam est meta communis cum eadem villa Fyus; inde transit aliam aquam, Corzan vocatam, veniendo ad villam Horozth, vbi meta est communis; Inde transit aquam Mege usque villam Gyuler, vbi meta est in terra statuta, iuxta quam sunt due piscine, quarum una, que Horozt vocatur, cum omnibus vtilitatibus suis pertinet predicte ville Thon, alia vero, que Fuzes[709] dicitur, spectat ad prefatam villam Gyuler. Inde circuendo redit ad sepulcrum E1ze, iuxta villam Kulchud, vbi mete predicte ville Thon terminantur.
Item mete ville Horozt[710], que pertinet ad Camarun, cuius prima meta est apud villam Thon et est ibi Piscina, Corzan nominata, que separat metam terre Thon a terra Horozt. Inde venit ad villam Fyus, que est abbatis sancti Martini; deinde transit per aquam usque villam Chychow[711] et per aliam aquam, Myler dictam, ascendendo, venit ad villam Culchud et per eandem aquam transit ad uillam vamus.[712] Inde redit ad villam Gyuler; postea venit ad aquam Horozthzorm, vbi mete dicte ville Horozth finiuntur.
Item distinccio metarum ville Chychow, que est Castri, cuius prima meta Egreditur ad orientem, transeundo per aquam Myler usque villam Fyus, vbi meta est communis. Inde reuertitur contra meridiem ad metam magistri Jacobi, filij Mychaelis, usque paludem, que requezth[713] nominatur; deinde transit aquam Erech, et ad aliam aquam Chelch vocatam, que tendit sursum veniendo ad villam abbatis sancti Martini et usque alteram villam, Culchud dictam, iuxta quam est aqua, que megeag dicitur, et ibi ad priorem metam rediendo terminatur.
Item villa Nema spectat Comitatui de Camarun in quarta parte, cum omnibus vtilitatibus suis, pertinentibus ad eandem, cuius terre prima meta incipit a populis ducatus, et transit per aquam Myler vsque villam Thon
[705] Ukd. Chepano.
[706] Trans. a. 1383. Ha1astow.
[707] Ibid. agtw; Ulad. agcu.
[708] Ibid. Magfew; Ulad. Mogfeu.
[709] Ibid. Fyzes; Ulad. Fyuzes.
[710] Ibid. Harazth.
[711] Ibid. Chychaw; Ulad. chychou.
[712] Ibid. Vamos.
[713] Ibid. Rekezth; Ulad. Reguest.