praesentium sic determinari potest: Nrus. 727., ad quem transumendum Capitulum Nitriense hic provocatur, extrodatum est 30. Junii, Nrus. autem 731., in quo transscriptio fit, 1. Aug. est exaratus; incidit quidem in hunc diem. l. Aug. festum ad Vincula Petri, sed festum hocce sub dato litterarum praesentium ex eo latere non potest, quia tunc litterae hae, die 1. Aug. Albae Regiae exaratae, eodem iam die Nitriae, ut Nrus. 731. ostendit, transumtae fuissent, quod ob distantiam fieri non potuit; cum autem intermedio tempore nullum festum s. Petri occurrat; dicendum est, litteras praesentes festo ss. Petri et Pauli, seu 29. Junii, uno nempe die ante expeditionem litterarum transumendarum, exaratas esse.
727.
1269. 30. Jun. - Dominicus, comes de Baranya, terram suam Baroch vendit Philippo Archiepiscopo Strigon. coram Capitulo Albensi.
(C)Apitulum ecclesie albensis, Omnibus xpi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, salutem in domino sempiternam. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod Dominico, comite de Barana, filio Petri comitis, de genere Chak,[733] ab una parte, Magistro Walentino, cantore Strigon., procuratore venerabilis patris Philippi, Strigon. archiepiscopi, aule Regis cancellarij, ex altera, in nostra presencia constitutis; prefatus Dominicus, comes de Barana confessus est, se vendidisse quandam terram suam, nomine Boroch, in comitatu Nitriensi situatam, prope nouum Naswod, Curtem archiepiscopalem, prefato[734] venerabili patri, archiepiscopatus nomine ementi, pro quadraginta marcis communis argenti, cum pratis, piscaturis, Insulis et alijs pertinencijs, ac vtilitatibus, sub eisdem metis et terminis, sub quibus idem ipsam terram habuit, tenuit et possedit, quas quadraginta marcas communis argenti, precium conuentum predicte terre, Magister Walentinus, cantor Strigon., procuratorio nomine Strigon. archiepiscopi, prefato comiti Dominico in conspectu nostro dedit, soluit, numerauit et assignauit, qui comes Dominicus nichilominus protestatus et confessus est, recepisse et penes se habere totum precium vendite ab eo terre et sibi plenitus (sic) satisfactum, et ipsam terram cum pleno dominio coram nobis ex nunc magistro Walentino cantori, uice et nomine archiepiscopatus et archiepiscopi nomine[735] assignauit. In cuius rei testimonium et robur perpetuum, presente, volente et petente ipso comite Dominico, sepefato Cantori, procuratorio archiepiscopatus el archiepiscopi nomine, presentes nostras litteras dedimus et concessimus et eis sigillum nostrum[736] autenticum apponi fecimus et
[733] In transumto Capituli Nitriensis: Chaak.
[734] Ib. vox haec emansit.
[735] Ib. vox haec desideratur.
[736] Ib. vox haec pariter deest.