appendi. Datum Anno domini Mo. CCo. LXo. Nono, pridie kalendas Julij. Magistro Demetrio ecclesie nostre preposito, aule Regis vicecancellario; Myke Cantore, Feliciano Custode, Micaele decano existentibus.
Sigillum e rubro et violaceo serico pendebat. Orig. pulchre exaratum, sed igne corruptum, in Arch. Cap. Strig.priv. Lad. 49. Fasc. 1. Nr. 6. - Transumtum Cap. Nitr. vide sub Nro. 731. - Ed. Fejér Cod. dipl. IV. III. 534., extr. ib. VII. V. 358. - Ed. Cod. Strig. II. 93., Wenzel 1. c, VIII. 243.
728.
(1269.) 8. Julii. - Bela IV. committit Capitulo Strigon., ut decem marcas, quas Stephanus, filius Amadei, Urka clavigero regali solvere debet, procuratori eius admanuari procuret.
B. dei gracia Rex Hungarie, fidelibus suis, Capitulo Strigon. salutem et graciam. Cum Vrka, clauiger noster de Lyptou, quia in seruicio nostro est, ad recipiendas decem marcas, quas eidem magister Stephanus, filius Omodey, debet soluere coram uobis pro precio cuiusdam terre, personaliter accedere non potuerit, sed miserit hominem suum, tam pro recipienda pecunia, quam pro reddendo priuilegio nostro, quod super dicta terra habuit; fidelitati uestre mandamus precipientes, quatenus decem marcas, quas magister Stephanus debet, solui faciatis et priuilegium, quod Vrka, clauiger noster misit, pecunia soluta, magistro Stephano statuatis. facti seriem nobis per uestras litteras remandetis. Datum in Lypche in quindena beati Johannis baptiste.
E Nro. 729., unde etiam annus dati diplomatis colligitur. - Ed. Cod. Strig. I. 62.
729.
1269. 13. Jul. - Urka de Kural, Tavernicus regalis, terram Vezekény cedit Stephano, filio Amadei, pro decem marcis, a procuratore eius coram Capitulo Strigon. receptis.
Gregorius prepositus et Capitulum ecclesie Strigon. omnibus xpi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, Salutem in domino. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod sicut in litteris comitis Stephani, viceiudicis Curie domini Bele, Illustris Regis Hungarie, uidimus contineri, magister Stephanus, filius comitis Omodey, ex una parte, et Vrka, filius Baas de Kurol, Tawarnicus domini Regis, ex altera, coram ipso comite Stephano viceiudice constituti, super quadam terra, Wezeken uocata