uocata, in comitatu Huntensi existenti, quam quondam preconum fuisse asserebant, super qua inter eos contencio mota fuerat, per arbitrium Michaelis, comitis de Zoulum, dixerunt se taliter concordasse, quod dictus Vrka prefatam terram, super qua eciam priuilegium domini Regis se habere dixerat, deberet reliuquere et assignare magistro Stephano memorato in quindena festi Natiuitatis sancti Iohannis baptiste, predictum priuilegium, quod super eadem asseruerat se habere, restituendo eidem in ipsa quindena coram nobis; ita tamen, quod ipse magister Stephanus eidem Vrka in eadem quindena decem marcas pro ipsa terra persoluere teneretur. In ipsa autem quindena dicto Vrka personaliter non comparente coram nobis, Martinus, filius Theodori de Egres, qui se generum eiusdem Vrka esse dicebat, ad nostram accedens presenciam, litteras domini Regis clausas exhibuit nobis sub hac forma:
Sequitur Nrus. 728.
Visis igitur huiusmodi litteris Regijs, Solum de Zolosun, seruiens prefati magistri Stephani, filij Omedey, nomine eiusdem domini sui, dictas decem marcas prefato Martino, homini scilicet dicti Vrka, qui predictas litteras domini Regis et priuilegium eiusdem, confectum super terra antedicta, nobis exhibuit, qui eciam ipsum priuilegium ipsi Solum restituit, persoluit plenarie coram nobis, in denarijs Viennensibus, singulas nouem pensas pro qualibet marca numerando. Datum per manus magistri Sixti, Lectoris Strigon. Anno domini Millesimo CCo. LXo. Nono, Tercio Idus Iulij.
A B C
Sig. e rubro serico pendebat, Orig. in Arch. Prim. Sec. Lad. T. Fasc. 1. Nro. 2. - Ed. Cod. Strig. I. 62.
730.
1269. 22. Julii. - Philippus Archiepiscopus Strigon. vineam in monte Bala Rectori altaris s. Luciae contra Jacobum, eam indebite reclamantem, adiudicat.
Nos Ph., miseracione diuina sancte Strigoniensis ecclesie Archiepiscopus, aule Regis Cancellarius, significamus uniuersis presencium per tenorem, quod cum Jacobus, filius Potus, Paulum presbiterum ecclesie sancte Lucie, prebendarium ecclesie nostre, super quadam vinea, in monte Bala existenti, coram domino rege conuenisset, postmodum dominus rex ipsam causam ad nostram peticionem nobis iudicandam transmisit; partibus itaque in nostra presencia, constitutis, dictus Jacobus proposuit contra ipsam Paulum presbiterum, quod vineam suam existeatem in monte Bala, quam tempore venerabilis patris Stephani, tunc archiepiscopi Strigon., nunc Cardinalis episcopi Penestrini, habuit, tenuit