tenuit et possedit pacifice et quiete, post recessum eiusdem venerabilis patris idem Paulus presbiter detineret, uiolenter contra deum et iusticiam occupatam; prefato Paulo presbitero respondente, quod predictam vineam de Bala idem venerabilis pater, Stephanus Cardinalis, cum idem esset archiepiscopus Strigon., contulit, donauit, et asignauit pro remedio anime patris sui ecclesie beate Lucie, et usque ad hec tempora ipse nomine dicte ecclesie tenuisset eandem et possedisset pacifice et quiete. Nos uero auditis responsionibus parcium, utrique parti super ipsa vinea probacionem duximus indicendam, probacioni huiusmodi partibus terminum prefigentes, productis itaque ab utraque parte testibus coram nobis, idem Paulus presbiter litteras ipsius venerabilis patris, domini Stephani, tunc archiepisccpi Strigon., nunc cardinalis episcopi Penestrini, quibus ipsam vineam tenuit et possedit, nobis exibuit et ostendit; in quibus uidimus contineri, quod predicta vinea de Bala a venerabili patre, bone memorie B., quondam archiepiscopo Strigon., quando idem fuit archiepiscopus Colochensis, ad ipsum venerabilem patrem dominum Stephanum, tunc archiepiscopum Strigon., extitit empcionis titulo deuoluta, et ipsam vineam idem venerabilis pater, dominus Stephanus, pro remedio anime patris sui ecclesie beate Lucie contulit, donauit et asignauit; et cum idem presbiter pluribus et magis idoneis testibus, ac maioribus et genioribus de ecclesia nostra, et per litteras prefati venerabilis patris, domini Stephani cardinalis episcopi Penestrini, intencionem suam sollempniter probauisset, et pars dicti Jacobi per nos requisita, litteris prefati venerabilis patris, domini Stephani, tunc archiepiscopi Strigon., nunc cardinalis episcopi penestrini, nollet aliquatenus contradicere, neque posset; interloquendo decreuimus, quod predictus Jacobus quatuor homines de testibus Pauli presbiteri super ipsa vinea eligeret ad iurandum, pro sue libito uoluntatis, asignantes terminum ad prestandum huiusmodi sacramentum; adueniente autem termino iuramenti, nec per se, nec per procuratorem suum dictus Jacobus comparuit, ad exigendum predictorum hominum iuramentum. Vnde nos ipsum Jacobum conuictum habentes in hac parte, predictum paulum presbiterum ab inpeticione ipsius super prefata vinea sentencialiter daximus absoluendum; eidem Jacobo super hoc perpetuum silencium inponendo. In cuius rei memoriam et robur presentes nostras concessimus litteras, sigilli nostri munimine roboratas. Datum Strigonij in festo beate Marie Magdalene, anno domini Millesimo CCo sexagesimo Nono.
Sigillum cum zona avulsum. Orig. in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 71. Fasc. 1. Nro. 1. - Edidit Fejér 1. c. IV. III. pag. 531.