731.
1269. 1. Aug. - Capitulum Nitriense ad requisitionem Capituli Albensis Nrum. 727. privilegialiter expedit.
A. B. C.
Uniuersis xpi. fidelibus, quibus presentes littere patuerint, Nytriensis ecclesie Capitulum, salutem in omnium saluatore. Tenore presencium vniuersorum noticie uolumus declarare, quod per manus Magistri Valentini, cantoris Strigon., procuratoris Venerabilis patris et domini nostri Phylyppi, Strigon, archiepiscopi, aule Regis cancellarii, accepimus litteras Albensis ecclesie Capituli, taliter continentes:
Sequitur Nrus. 726.
Nos enim peticionem nominati comitis Dominici, in prescriptis litteris nobis transmissam, uidentes fore legitimam, congruam et honestam, continenciam pretacti priuilegij nostris litteris inseri et apposicione sigilli ecclesie nostre fecimus communiri. Cuius quidem priuilegii continencia talis est:
Sequitur Nrus. 727.
Datum in die kalendarum Augusti.[737] Anno gracie Millesimo ducentesimo sexagesimo nono, ecclesie nostre lectore magistro Demetrio existente.
Ab extus: Super terra Borouch. Sigillum e violaceo serico pendebat. Orig. in Arch. Prim. Sec. Lad. Q. Fasc. 1. Nro. 9. - Edidit Fejér 1. c. IV. III. pag. 534.
732.
1269. 3. Oct. - Bela IV. „decimas in Durguche, unacum plebania Segusdiensi, Venerabilibus in Christo Patribus Pelagio, Episcopo Arbensi et Stephano, Basilicae duodecim Apostolorum Presbytero, Cardinalibus, inter Strigoniensem Archiepiscopum et Wesprimiensem Episcopum Auditoribus per sedem Apostolicam deputatis, ordinantibus, inspectis eorumdem Venerabilium Patrum litteris,[738] ecclesiae Vesprimiensi subiectos” agnoscit eique restituit. - - Datum V. Non. Oct.
Egyházi Értekezések 1821. II. 172., Fejér Cod. dipl. IV. III. 500.
[737] Fejér: in die C1arae Augusti!
[738] Hucdum latent.