ac utilitatum ipsius, nullo refragante, fecimus pacifice introduci. Plane facta per nos ipsi Capitulo huiusmodi donacione; condicionarij, seu vinitores predicti ad nos accedentes, nobis humiliter supplicabant et fecerant instancius supplicari, quod ex quo ipsam villam, seu terram dicto Capitulo dederamus; saltem eisdem vinitoribus et condicionarijs de ipsa villa, seu terra recedendi absolutam et liberam licenciam concedere dignaremur. (N)os igitur attendentes, quod ijdem vinitores, seu condicionarij de dicta villa Epel erant eidem terre ad dandam nobis et inclitis regibus Hungarie annuatim certam, vt premisimus, vini quantitatem astricti et in perpetuum deputati; eis de villa, seu terra ipsa recedendi huiusmodi licenciam duximus penitus denegandam; ymo circa predicta Strigon. ecclesiam in beneficijs, eidem exhibendis, cresscere cupientes, ac nostram munificenciam interpretacione largissima dechorare; sicut ipsam villam, seu terram predicto dedimus Capitulo; ita eosdem vinitores et condicionarios cum eisdem seruicijs et honeribus, quibus antea nobis et alijs regibus Hungarie, progenitoribus nostris, seruiebant, eidem Strigon, Capitulo inreuocabiliter concessimus et donauimus, quemadmodum est premissum; non obstantibus litteris nostris, si quas forsitan eisdem condicionarijs et vinitoribus concessissemus super huiusmodi ipsorum exempcione, vel nos concedere contingeret in futurum; exceptis tamen de eisdem vinitoribus et condicionarijs, Berka et fratribus suis, cum liberis eorumdem, quos ante donacionem, dicto Capitulo Strigon. factam, ab huiusmodi honeribus exemeramus, nostrum eis super hoc priuilegium concedendo. (V)t igitur presens donacio nostra, dicto Strigon. Capitulo facta, robur perpetue firmitatis obtineat, et ne ab aliquo ullo umquam tempore ualeat retractari; presentem paginam eisdem concessimus, dupplicis sigilli nostri munimine roboratam. Datum per manus magistri Benedicti, Orodiensis prepositi, aule nostre vice cancellarij, dilecti et fidelis nostri. Anno domini Millesimo Ducentesimo septuagesimo. Tercio kalendas augusti, Regni autem nostri anno primo.
Fragm. sigilli e rabro serico pendet. Orig. maiusculis litteris elegantissime exaratum, in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 26. Fasc. 1. Nro. 10. - Extr. Fejér 1. c. V. I. 33. - Ed. Cod. Strig. II. 97.
747.
1270. 8. Sept. - Stephanus V. Rex „cum olim multiplicata et in eximium redacta cumulum, grata obsequia et meritoria seruicia venerabilis Patris Philippi, Sancte Strigon. Ecclesie Archiepiscopi, et Thome Comitis fratris eiusdem, ac dignis laudum preconiis attollenda, parentibus nostris, domino