manibus ad cathedralem ecclesiam Strigoniensem, quae tunc in honorem sancti Martyris Adalberti, Polonorum et Ungarorum apostoli, novo opere fabricabatur, pervenerunt; summo vero pontifice (idest Astrico) ad officium missae induto, cum ministris sacri altaris aliisque, pontificalibus cappis et infulis ornatis, ut stellis in coelo nitentibus fulgebant, regeque Stephano ornatu sacro vestito, et diademate regio coronato, ut sole inter stellas praefulgenti, post sacram processionem gradienti, super omnem populum ab humero et sursum eminenti. Facta autem processione verbum Dei praedicant, privilegia sanctae romanae curiae aperiunt, audiente omni populo distincte legunt, utrique populo pacem et amicitiam corroboratam edicunt. Placuit omnibus et iuramento propriis manibus confirmaverunt, Post officium sanctae Trinitatis incipitur: benedicta sit s. Trinitas; hostia vero sacra pro rege et principe et pro cuncto populo per praesulem Astricum offertur; pace accepta, missa finita, ad tentoria sua redeunt, ibique in gaudio et laetitia, epulis et potibus, in chordis et organis, in tympanis et choris, in cytharis et phialis laetos 8 duxerunt dies.
Chronica Mixta. Bielovsky 504. 505. - Bene chronica haec Mixta vocatur, miscet enim heic quadrata rotundis. Nam tempore hoc non Mesco, sed Boleslaus, dictus Chrabry (Dudik 1. c. II. 97.) dux erat Polonorum; nec Stephanus, verum s. Ladislaus Rex „ceteris hominibus ab humero supra praeeminebat,” ut legenda eius asserit. (Endlicher Mon. Arpad. 237.) Quid autem de finibus Poloniae, quos Strigonium usque extendit, dicamus? Numquid metropolis Hungariae in ipsissimo fine Regni constituta fuisset? Caeterum viderint absurdam hanc assertionem Palacky et Dudik, qui, ut Nro. 3. observavimus, Moraviae fines pariter Strigonium usque extendunt. Produximus tamen verba haec, quia quae de cathedrali Ecclesia dicunt, vera esse videntur.
11.
1007. 1. Nov. - Astricus Strigon. Archiepiscopus synodo Francofordiensi interest et erectum ab Henrico II. imperatore Episcopatum Bambergensem approbat et subscribit.
Anastasius Ungrorum archiepiscopus interfui et ss. (subscripsi). Pertz Mon. SS. IV. 796. - Fejér VII. IV. 38.
12.
1012. - Astricus Archiepiscopus Strigon. occasione solemnis inaugurationis Ecclesiae cathedralis Bambergensis, altare ante cryptam consecrat.
Altare ante cryptam consecravit Aschericus Ungarorum Archiepiscopus in honorem sanctorum confessorum Hylarii Remigy Vedasti. Reliquie autem in eodem