15.
Ca. 1028-30. - Arnoldus monachus Ratisponensis Strigonium ad Astricum Archiepiscopum venit.
Erat quaedam necessitas, pro qua in Pannoniam me direxerat meus abbas. Cumque periclitarer sepius in profundis Danubii decursibus, apud Pogicam caribdin, ubi esse videtur mortis hospicium, maximum experiebar periculum. -
- - Tum cursu prosperato tertia die advehebar Pannoniae solo. Qua me Anastasius archiepiscopus ceteris suscepit humanius et affatur familiarius. Is cum beati Emmerammi veterem illum et viciatum legeret librum, materiam probavit cum sententiis; sed harum seriem cum veste reprehendit pondere rationis. Apud quem sex ebdomadas manens, memoriae sanctissimi patroni antiphonas aliquantas cum responsoriis composui, non tam fretus ingenio, quam dedito laudibus martiris animo. Has prefatus episcopus (sic) monachos et clericos suos fecit discere et in ecclesia die ipsius natali publice celebrare, secundum quod scriptum est: Recedant vetera de ore vestro, deponens veterem illius cantum, quem nostri potius cantant ex antiquitatis usu, quam ullo auctoritatis ausu,
Arnoldus de s. Emmerammo. Pertz SS. IV. 347. - Petz Thesaurus Anecd. IV. 6. - Canisius III. 91. - Katona Hist. AEpisc. Coloc. I. 153. et Hist. Crit. I. 423. - Hormayr Archiv 1827. 606. - Fejér Cod. dipl. VII. IV. 43.
16.
1035. - S. Stephanus leges in comitiis latas Strigonii promulgat.
Explicit decretum s. Stephani regis promulgatum Strigonii a. 1035.
Sic habet epilogus legum harum, quae in Corp. Juris Hung. Decretorum s. Stephani Libri secundi nomine veniunt. Natalem decreti locum alii Tolnam statuunt, annum vero 1016. Promulgatas tamen Strigonii fuisse, omnes consentiunt, (Katona Hist. Crit. I. 203. 239.)
17.
Ca. 1036. 12. Nov. - Astricus Archiepiscopus Strigon. in fama sanctitatis obiit.
Strigoniae in Hungaria depositio sancti Anastasii Episcopi et Confessoris, magnae sanctitatis viri.
Sic habet Martyrologium Benedictinum ad diem hunc. (Mabillon Acta SS. 1. c. 68.) Hugo Menardus autem in Martyrologio SS. Ord. Ben. Paris. 1629. ad 12. Nov. haec scribit