a parte inferiori curia cuiusdam Anus nomine; Item octauus dicitur esse vicinus Curie Buch, vacuus, qui fuit Chudur, fratris Ekud. preterea Hota et Thomas de condicionarijs Regis de eisdem calidis aquis, eodem die coram nobis viua uoce sunt confessi, quod nichil plus de terris condicionariorum Regalium in calidis aquis haberetur, nisi octo fundi curiarum prenotati. datum feria secunda, proxima post festum sancti Georgij, Anno domini M°. CCmo. LXXmo. septimo.
E Transsumpto Capituli Budensis a. 1347. in Arch. Aerarii Reg. Mon. Poson. fasc. 57. Nr. 15.
57.
1277. 19. Sept. - Ladislaus IV. magistro Ladislao, Praeposito Strigon., terram Dopopocs, tum terram quorumdam Damasa et Malasi vocatorum, terrae Gyerki adiacentem, cum descriptione metarum et libera disponendi facultate novitus confert.
Ladizlaus dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Galicie, Lodomerie, Comanie, Bulgarieque Rex, omnibus xpi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, salutem in omnium saluatore. Ad uniuersorum noticiam harum serie uolumus peruenire, Quod cum discretus uir magister Ladizlaus, prepositus Strigoniensis, dilectus et fidelis noster, olim domino Bele, auo nostro et postmodum domino Stephano, karissimo patri nostro, Regibus Inclitarum recordacionum, ac demum nobis in diuersis et multis regni nostri negocijs, tam in Regno, quam extra Regnum et specialiter in Curia Romana, ardua semper Regni nostri negocia promouendo, grata et diuersa seruicia cum omni fidelitate laudabiliter impendisset; nos propter ipsius obsequiosa merita et meritoria obsequia, quibus coram nostris et progenitorum nostrorum predictorum Regum Illustrium oculis meruit multipliciter complacere; quandam terram duorum vduornicorum nostrorum, Zolath uidelicet, herede carentis, et koyan, Dopopuch uocatam, sitam iuxta terram eiusdem magistri Ladizlai, Guereky uocatam, in comitatu Huntensi, contulimus, dedimus, donauimus, atque tradidimus, cum omnibus pertinencijs, appendicijs et utilitatibus suis vniuersis eidem magistro Ladizlao perpetuo et irreuocabiliter possidendam; presertim cum idem Zolath et filij koyan, vduornici nostri olim eiusdem terre inhabitatores, coram preposito et Conuentu ordinis Premonstratensis de Saag personaliter constituti, renunciantes iuri suo, si quid eis in terra predicta competebat, reliquerint sepedicto magistro Ladislao possidendam pacifice et quiete; sicut hoc littere eiusdem prepositi et Conuentus, nobis super hoc specialiter directe, manifestius declarabant. Contulimus insuper eidem magistro Ladizlao preposito terram