domini M°. CC°. LXX°. Septimo. Terciodecimo kalendas Octobris, Regni autem nostri Anno sexto.
Sig. e viridi serico pendebat. Orig. nitide exaratum in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 19. fasc. 1. Nro. 5. - Ed. Cod. Strig. II. 123. et Wenzel Cod. Arpad, XII. 202.
58.
1277. 10. Nov. - Ladislaus IV. Comiti Nicolao terram Ráb confert.
LAdizlaus, dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex, omnibus xpi. fidelibus, presens scriptum inspecturis, Salutem in uero salutari. Ad vniuersorum noticiam Harum serie volumus peruenire, Quod comes N(icolaus filius) Zerechmerij, ad nostram accedens presenciam, quandam terram, Raab vocatam, in comitatu Strigoniensi existentem, quam fuisse dicebat cuiusdam cognati (sui) Wyda uocati nomine, sine herede decedentis, a nobis ... et quantitate ac circumstancijs eiusdem terre, et vtrum sit terra sine herede decedentis, ac vacua et collacioni nostre pertinens, ... nobis ... non constabat; fidelibus nostris Capitulo ... veritatem, et post hec nobis fideliter intimarent. Predictum uero Capitulum cognita veritate ... quem ... wyda uocati, sine heredibus decedentis, et idem Wyda, sicut ... scilicet ... Symonis filij Symun de Boyouth ... Nycolao nepote ... eosdem Nobiles de Tho ... aratrorum et haberet fenetum ac (ter)ras ... (consi)derantes, que in multis expedicionibus Regni nostri, sicut de baronibus nostris ... heredibus, heredumque suorum successoribus ... perpetuo possidendam. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes litteras ... Datum per manus magistri Thome Electi (Albensis) aule nostre vicecancellarij, dilecti et fidelis nostri. Anno domini M°. CC°. LXX°. Septimo, IIII. Idus Novembris, Regni autem nostri anno Sexto, Venerabilibus patribus Nycolao sancte Strigoniensis Ecclesie Electo, Stephano Colocensi, et Johanne Spalatensi Archiepiscopis, Job Quinqueecclesiensi, Phylippo Waciensi, aule domine Regine Cancellario, Thymoteo Zagrabiensi, Lodomerio Waradiensi, Dionisio Iauriensi, Fetro transiluano, Andree Agriensi et Gregorio Chanadiensi Episcopis, ecclesias dei feliciter gubernantibus, Petro palatino, comite Symigiensi; Wgrino magistro Tawarnicorum nostrorum, comite de Bana; Nycolao woyouada transiluano; Stephano magistro dapiferorum nostrorum; Magistro Matheo comite Supruniensi, Castriferrei et Musuniensi; Thome bano, comite Posoniensi, Nytriensi et Camaruniensi, et alijs quampluribus, comitatus Regni nostri tenentibus et honores.