89.
1279, - Joannes Archiepiscopus Spalatensis Paulum Ungarum Canonicum Strigon., quem "favore et auxilio Dominorum temporalium obtento, Clerus Sibenicensis ausus est - - praefecisse in pastorem, cui numquam praelatus aliquis praefuit, nisi Traguriensis Episcopus verus et merus pastor," coactus consecrans, hanc eius approbationem et consecrationem irritam declarat Philippus apostolicae sedis legatus, "eidem Paulo sub poena excommunicacionis praecipiens atque mandans, ut ultra non electus, sed Paulus suo puro nomine vocaretur."
Farlati Illyr. Sacr. IV. 555. - Katona Hist. Crit. VI. 780. - Fejér Cod. dipl. V. II. 586. Tomo autem VII. IV. 203. post Delle Memorie di Trau 120. integrum textum exhibet, sed iam ad a. 1287. 20. Mart. Vide Nrum 22.
90.
1279. - Capitulum Strigon. cum quodam Péntek vineam in Epel cambiat.
Gregorius prepositus et Capitulum ecclesie Strigon., Omnibus xpi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, salutem in domino. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod cum Pentuk, filius Wasard de Epel, vineam suam paruulam, quam, a libero homine emptam, habuit in Epel, inter vineas nostras in monte, qui Zylod uocatur, nobis reliquerit et assignauerit; nos vineam nostram, similiter in Epel, in alio monte, Laz uocato, supra vineam, que quondam Doncus fuerat, existentem, que a parte orientali vineam nostram, quam quondam Marcellus habuerat, tangens, descendit uersus terram de Vrsey, inter vineam Petri de Kalezna, ab una parte, et vineam Nicolai, filij Micou, ab altera, dedimus et assignauimis dicto Pentuk in predicte vinee sue concambium, perpetuo possidendam. In cuius rei memoriam, ad peticionem prefati Pentuk, presentes nostras concessimus litteras, sigilli nostri munimine roboratas. Datum anno domini M°. CC°. LXX°. nono.
A B D
Sig. minus extritum e rubro et viridi seri.co pendet. Orig. pulcherrime exaratum, in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 26. fasc. 1. Nro. 15. - Extr. Fejér 1. c. V. II. 604. - Ed. Cod. Strig. II. 134. et Wenzel Cod. Arp. IX. 254.