93.
1280. 1-6. Jul. - Cunegundis, relicta Boleslai Ducis Cracoviae, claustrum pro monialibus ordinis s. Clarae in Sandecz fundans, in edito desuper instrumento inter testes praesentes occurrit Frater Stephanus Quardianus Strigoniensis. - In Sandecz infra octavas appstolorum Petri et Pauli beatorum.
Fejér Cod. dipl. V. III. 46.
94.
1280. 9. Aug. - Ladislaus IV. Rex Strigonii commoratur.
Cod. dipl. patr. VI. 358.
95.
1280. 18. Aug. - Ladislaus IV. terram Szilincs Castri Posoniensis, Ecclesiae Poson. confert.
Ladizlaus, dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex, Vniuersis xpi. fidelibus, presentes litteras inspecturis, Salutem in eo, qui Regibus dat Salutem. Eorum digne peticionibus condescendit Regia celsitudo, quorum fides et deuocio certis claruerunt experiencie documentis, quique Regijs ministerijs iugi famulatus obsequio, absque uariacionis nota, dinoscuntur sinceritatis studio adhesisse. Ad vniuersorum igitur noticiam tenore presencium uolumus peruenire, Quod recensitis Laudabilis fidei puritate, solideque deuocionis famulatu dilecti et fidelis nostri, magistri Pascasij, Prepositi Posoniensis, quibus idem se nostre celsitudini dinoscitur ab euo nostre puericie fideliter dedicasse; considerantes maxime, quod idem prepositus inter alia fidelitatis sue studia, que in omnibus nostris et Regni nostri agendis, sue comissis fidei, laudabiliter exhibuit et impendit, in negocio reconciliacionis nostre cum venerabili patre, domino Philippo, firmano Episcopo, Apostolice sedis Legato, gratum deo et nobis prebuit famulatum, reducendo nos, industrie sue monitis et induccionibus salutaribus, cum eodem domino Legato ad pacis et concordie unitatem. Nos peticionibus ipsius prepositi et meritorijs obsequijs liberaliter inclinati, quandam terram Castrensium, Castri nostri Poson., Zelinch vocatam, in qua olim Bark residebat, contiguam et commetaneam terre Ecclesie sancti Saluatoris de Posonio, similiter Zelinch vocate, quam nos olim eidem ecclesie dinoscimur