aque vluendkeres uocate uenit ad occidentem ad molendinum predicti Guug, quod quidem molendinum ipse reliquit Ladizlao et Thome prenotatis; aduc (sic) per meatum eiusdem ueniendo ad occidentem, peruenit subtus sessionem vluend; aduc per meatum eiusdem aque vluendkeres uocate, prope predictam terram vluend decurrentis, ueniendo ad occidentem, peruenit ad locum Gepolteluke uocatum; aduc per meatum eiusdem aque eundo ad occidentem, per spacium competenter longum, cadit iterum in pristinum fluuium, maior keres uocatum et sic ibi terminatur. Adiecerunt eciam dicti filij magistri Oliuerij, ut si processu temporis meatum dicte aque vluendkeres diuertendo, sicut moris ipsius aque est, aliqualiter contingat aboleri; idem Comes Thomas et filij sui in terminis suprascriptis liberam haberent metas erigendi facultatem, inpedicione (sic) seu contradiccione cuiuslibet non obstante. Preterea sepedicti filij magistri Oliuerij super vniuersa questione et accione, que quacumque occasione contra ipsum comitem Thomam usque ad datam presencium in annea (sic) per ipsos mota fuerat seu moueri potuisset, penitus per omnia eundem coram nobis reddiderunt expeditum, silencium perpetuum sibimet ipsis inponentes in hac parte. Ob cuius rei memoriam et presentis negocij perpetuam firmitatem presentes sigilli nostri Conuentus munimine (duximus) roborandas. Datum anno domini M°. CC°. octuagesimo secundo.
Sigillum e roseo et flavo serico pendebat. Orig. humore infectum in Arch. Cap. Strigon. publ. Capsa 17. fasc. 4. Nr. 9.
138.
1283. 23. Jan. - Lodomerius Archiepiscopus, decimas per plaustrales, sanctiferos et Curbungiones de Vadkert Custodi Strigon. et parocho loci praestandas defigit.
Nos Lodomerius, diuina miseracione Strigon. archiepiscopus, eiusdemque loci comes perpetuus, significamus vniuersis, quibus expedit, litterarum presencium per tenorem, Quod condicionarij nostri de Wodkerth, videlicet plaustrales, sanctiferi et Curbungiones, ad nostram presenciam accedentes, sua nobis querimonia demonstrarunt, quod cum ipsi ex antiqua sua condicione singulos sapones frugum decimalium et singulas gallinas ex parte cuiuslibet mansionis ipsorum sacerdoti ecclesie de Wodkerth annuatim tantummodo soluere teneantur; nunc discretus vir Marcellus, Custos ecclesie nostre Strigon., magister predicte ecclesie Wodkerth, ex parte Curbungionum nostrorum singulos sapones frugum decimalium cum singulis gallinis per singulas mansiones, et a quolibet sanctiferorum et plaustralium nostrorum singulos duos sapones cum totidem gallinis, racione magistratus sui peteret sibi dari, in quibus