fratres sui spoliauerunt decem currus. ad congregacionem in Budam ad festum pentecosten uenientes, a quibus ad ualorem centum marcarum recepissent. et super hijs omnibus ipse comes Mauricius predictum dominum archiepiscopum contra ipsos filios Kazmerij dixit habere acciones. Nos igitur nemini in suo iure deesse uolentes, maxime cum cresscente contumacia cresscere pena debeat et quos timor dei a malo non reuocat, saltem prohibeat pena temporalis, visis et perlectis omnibus litteris, pro eodem domino archiepiscopo nobis exhibitis, quia ijdem filij Kazmerij per citaciones multiplices, proclamacionibus eciam in foro legitime factis, ac per introducciones posessionum suarum ammoniti et compulsi, ad presenciam domini regis et nostram non uenerunt, nec miserunt, iura et leges penitus contempnentes; in vniuersis accionibus eiusdem domini archiepiscopi predictis, vna cum nobilibus Regni, nobiscum in iudicio assidentibus, eosdem Stephanum, Lampertum et Ladizlaum sentencialiter decreuimus fore conuictos, et pro predictis dampnis et debitis duas possessiones eorumdem filiorum Kazmerij, Been et Kemend uocatas, cum utilitatibus et pertinencijs earumdem vniuersis, eidem domino archiepiscopo Strigon. statuimus possidendas, tenendas et habendas. Datum Bude septimo die Octauarum Medij quadragesime. Anno domini Millesimo Ducentesimo Nonagesimo quinto.
Sigillum rotundum e rubro et flavo serico pendet, scutum detritum, epigraphe: + S. Comitis Martini Vice Jvdic. Cvrie Dni. - Orig. in Arch. Prim. Sec. Lad. J. fasc. 1. Nro. 11. - Edidit Fejér Cod. dipl. VI. I. pag. 383. et extr. sed erronee ad a. 1292. ibid. 219.
366.
1295. 27. Martii. - Benedictus Episcopus Vesprimiensis cambium, inter ipsum et Archiepiscopum Strigon. ac Joannem prepositum de Chut confectum, ratihabet.
(B)enedictus, dei gracia Episcopus Wesprimiensis, aule domine Regine Hungarie Cancellarius, vniuersis, quibus presentes hostenduntur, salutem in domino. ad vniuersorum noticiam harum serie uolumus peruenire, Quod cum vnusquisque suam condicionem facere teneatur meliorem, venerabilis pater, dominus Lodomerius, miseracione diuina archiepiscopus Strigon. et comes perpetuus Loci eiusdem. Nos et ecclesia nostra, Johannes prepositus et conuentus ecclesie sancti Leustachij de Chuth, ordinis premonstratensis, pari uoto et communi consensu, ex adiacenti vicinitate et euidenti vtilitate, vnusquisque nostrum ecclesie sue prespiciens meliora, inter predictum venerabilem patrem, dominum Lodomenum archiepiscopum, et nos, ac eciam inter prefatum prepositum. mediantibus nobis eciam in personis successorum nostrorum,