367.
1295. 1. Maii. - Agnes Regina, quia e relacione veridica Lodomerii Archiepiscopi et aliorum constitit, privilegia dominae Mennae, nutricis olim Ladislai IV. Regis et sororis eius Mariae, consortis Caroli Regis Siciliae, super possessionibus Fel-, Közép- et Alnempty in Ecclesia Fratrum Praedicatorum de Patak per Tartaros fuisse concremata, filios eiusdem Mennae in possessionibus his confirmat. Datum Kalendis Maii.
Wenzel Cod. Arp. X. 180.
368.
1295. 12. Maii. - Lodomerius Archiepiscopus Strigon., Conventus Praemonstratensium de Chut et Benedictus Episcopus Vesprimiensis cambium ineunt, quo mediante possessio Nyarhid AEppo Strigon. obtigit.
Lodomerius, miseracione diuina Archiepiscopus Strigon., eiusdemque loci Comes perpetuus, Vniuersis xpi. fidelibus, presencium noticiam habituris, salutem in actore salutis. Ad uniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, Quod cum possessio Prepositi et Conuentus Fratrum ordinis Premonstratensis de Chuth, Narhid uocata, quam ex donacione pie recordacionis quondam Bele regni Hung. Regis illustris predictum Monasterium de Chuth, concesso prefati Regis priuilegio, cum pleno iure possessionis et proprietatis, seu perpetui dominij, cum uniuersis suis vtilitatibus et pertinencijs obtinebat, invalesscentibus iniquis predonum direpcionibus, redacta esset in solitudinem, ita, ut vix quinque domuncule, quin pocius tuguria uocabulo ueriori, remansissent in ea. Sicque prepositus et Conuentus prefati ordinis de Chuth nullam penitus vtilitatem possent percipere de eadem, Nosque possessiones Archiepiscopales In Symigiensi et Tholnensi comitatibus, licet lautas, plures et satis vtiles haberemus, Tamen propter interposita terrarum spacia satis longa, et violentorum occupatorum malicias, paucas ex eisdem percipere utilitates[428]; inter nos, accedente Capituli nostri consensu, ecclesie nostre nomine ex una parte, et inter Venerabilem patrem Benedictum dei gracia Wesprimiensem episcopum ex altera, modo consimili conuenit nobis et ipso venerabili patre voluntarijs et ydoneis concorditer consencientibus in idipsum, ut in concambium decimarum, quas idem Venerabilis pater iure Dyochesana super terra prepositali eiusdem Monasterij beati Leustachij de Chuth, inter magnam Insulam et extra sibi de iure prouenientes percipiebat, predictas possessiones nostras archiepiscopales cum omnibus utilitatibus et pertinencijs earumdem et per
[428] Emansit: possemus.