partim Salomoni filio Salomonis, ac eius posteritatibus, suis proximioribus consanguineis et cognatis; Item quartam partem alterius terre, Vsud vocate, eum similiter de iure hereditario contingentem, similiter pro quinque marcis, ad plenum acceptis, eidem Comiti (sic) Bugud et suis posteris se confessus est vendidisse et assignasse in perpetuum possidendas, vna cum suis vtilitatibus et pertinencijs vniuersis, a solucione dotis et quarte, sicut dixit, absolutas, liberas et exemptas. Presentes autem quandocunque nobis fuerint reportate, eas nostro faciemus priuilegio confirmari. Datum anno domini M°. CC°. nonagesimo quinto, quarto die beate virginis katerine.
E Nro. 408.
380.
1295. 28. Nov. - Capitulum Strigon. litem inter Comitem Bugud et filios Louch et Csákán quoad terram Keszi amicabiliter compositam esse testatur.
Nos Capitulum ecclesie Strigon. Significamus vniuersis, quibus expedit, presencium per tenorem, quod Comes Bugud, filius Leustachij de Morouch, de Comitatu Huntensi, ab (vna parte) et Gregorius, Hebeth, ac Stephanus filij Louch, necnon Adam filius Chakan de eodem Comitatu de villa kezv, ab altera, ad nostram presenciam accedentes, dixerunt, vt in causa, quam idem Comes Bugud contra eosdem filios Louch et Chakan coram illustri principe, domino Andrea tercio, inclito Rege Hungarie, domino nostro, scilicet nunc regnante, mouerat, tam super facto possessionum, quam eciam destruccionum et homicidiorum hactenus ventilata et inter easdem partes fuerat diucius altercatum, mediante arbitrio magistri Stephani filij kyliani, Comitis Paznani et nicolai fratris sui de Chalamya, de amicabili pace et concordia extitisset taliter ordinatum: vt quicquid terrarum est in territorio ville Kezv, ipsum Comitem Bugud iure hereditario contingentis, pariter cum vna particula terre, in eodem territorio existentis, ad vnius aratri scilicet quantitatem, racione cuius huiusmodi litis materia inter easdem partes fuerat susscitata, a parte occidentis, prout fluuius quidam vocatus Kezu potaka separat et distingit, a parte ville Chol ueniens et descendens usque ad terminos terre, siue ville Trebeguezt nuncupate, cessit eidem Comiti Bugud et suis posteris in perpetuum pacifice et plenarie, vna cum suis vtilitatibus possidenda; e conuerso quicquid terrarum existit a parte orientis in territorio alterius ville kezu, deuoluta est eisdem filijs Louch et Chakan, ac eorum posteritatibus pariter cum suis pertinencijs vniuersis tenenda iure perpetuo et habenda; et sic omnis dissensio, inter easdem partes usque modo exorta, ex hac composicione sedata est