Stephani Comitis, Chal et Neek vocatas, de communi parcium voluntate, mediante nostro homine, talem fecissent distinccionem, certis metis, sicut ab antiquo fuissent separate, ab inuicem easdem separando; Ita videlicet, quod ab oriente Iuxta riuulum Egrespathaka vocatum, vbi dicuntur (sic) due mete terree, Vadit in eadem aqua versus villam dictj Stephani, Neek vocatam et tendit girando ad vallem, vbi sunt dumi salicum; Inde vadit ad duas metas terreas; deinde vadit ad alias duas terreas metas, que sunt iuxta publicam stratam Et transeundo ipsam stratam versus orientem, tendit ad duas terreas metas; Deinde reflectendo versus septemtrionem, tendit ad duas terreas metas; deinde vadit ad vallem quandam Et de ipsa valle tendit versus Byrch (sic) vbi sunt due mete, vna terrea et alia arboris ilicis. Inde ascendit versus lapidem lwkaskwy vocatum, et in cacumine montis dictj lapidis sub arbore Cherfa sunt due mete. Deinde reflectitur versus orientem et per metas ad metas dirigendo, vadit ad quandam paludem; deinde per Byrch de meta ad metam dirigendo, tendit ad duas metas, que sunt sub arboribus in fine dictj Byrch; deinde tendit ad quandam viam, que vadit versus villam Chol vocatam Et Iuxta eandem viam modico spacio transacto, vadit ad duas metas terreas, que sunt sub arboribus Cherfa vocatis; deinde iuxta eandem viam vadit ad duas metas terreas, que sunt sub arboribus Cherfa et in vna earumdem est lapis. Et post de meta ad metam congrediendo, vadit versus orientem ad duas metas; Deinde per metas eundo, vadit versus meridiem et ibi terminarj retulerunt. Dixerunt eciam partes supradicte firmiter assumendo, quod nec ipsi, nec heredes ipsorum predictam distinccionem dictarum possessionum possent aliquatenus irritare, seu reuocare. Preterea si presentes nobis exhiberentur per partes superius nominatas, litteras priuilegiales nostras faceremus eisdem emanarj. Item de causis elapsis et specialiter super dictis possessionibus, que vsque ad datam presencium inter partes fuissent ventilate, reddiderunt se mutuo expeditas; Ita scilicet, quod nullam accionem de causis retrolapsis possent contra inuicem suscitare. Datum anno domini Millesimo ducentesimo Nonagesimo sexto.
E transsumpto Capituli Agriensis a 1488. In Arch. Cap. Strigon. priv. Lad. 57. fasc. 2. Nr. 8. - Ed. Fejér Cod. dipl. VI. II. 30.
400.
1297. 10. Jan. - Andreas III. Rex possessiones Pald et Gyarmath a filiis Kazmerii rebellibus auferendo, Capitulo Ecclesiae Strig. pro damnis per eosdem illatis confert.
Andreas, dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex, Omnibus xpi. fidelibus, presentes