Dominicus sacerdotes candelas octo marcarum, partim in festo Purificacionis beate virginis nunc uenturo, (2. Febr.) partim autem in Carnispriuio (26. Febr.) eidem Marcello Custodi soluere tenebuntur; incursuri nomine pene, si eosdem terminos preterirent, solucionem omnium candelarum illarum, quas de annis preteritis inuenti fuerint non dedisse, iuxta tenorem videlicet predictarum nostrarum patencium litterarum; solutis vero illis decem et octo marcarum candelis, de cetero annis singulis in perpetuum ijdem sacerdotes et eorum successores, in eisdem ecclesijs pro tempore constituti, quantitates, siue marcas Candelarum, in eisdem patentibus litteris contentarum, Custodie Strigoniensi, sine refragacione, perpetuo pacifice et plenarie soluere tenebuntur. Datum in crastino sancti Wyncencij martiris, anno domini M°CC° nonagesimo septimo.
Sig. tergo fuit appressum. Orig. in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 51. fasc. 1. Nro. 22. - Ed. Cod. Strig. II. 221.; Wenzel Cod. Arp. X. 278.
405.
1297. 27. Jan. - Lodomerius Archiepiscopus Strigon. decimas villae regalis Maros Altariae B. M. V. donat, eamque magistro Petro Canonico Strigon. confert.
Nos Lodomerius, miseracione diuina Archiepiscopus Strigon., Significamus, quibus expedit, vniuersis presencium per tenorem, quod quia humani redemptor generis honorem excellentissime Virginis, gloriose sue genitricj, aduocate et patrone omnium fidelium et nostre, non minus, quam sibi reputat fore factum; ex feruore deuocionis intrinsece, de communi et concordj discretorum virorum, fratrum nostrum, Thome prepositj et tocius Strigon. Ecclesie Capitulj consilio, consensu et assensu, ob remedium anime nostre et eorumdem fratrum nostrorum et propter salutem temporalem et spiritualem excellentissimi domini nostri Andree, dej gracia Regni Hungarie Regis Illustris, Altare in medio sancte Strigon. Ecclesie in honore eiusdem beate Virginis licet minus decenter constructum, Sed secundum nostri destinacionem animi, in lateri aquilonarj Ecclesie beati Alberty (sic) preciosi xpi. martiris et nostrj Patroni precipui, cum Capella, sicut Dominus annuerit, decencius construendum, dotauimus et eidem, seu eisdem altarj, vel altaribus dedicamus vniuersales decimas, maiores scilicet et minores, vini videlicet et frugum. ac aliarum rerum minutarum regalis ville Morus vocate, Iuxta et vltra danubium ex opposito Castri Wyssegrad constitute. perpetuo et Irreuocabiliter possidendas et habendas; cuius quidem altaris constructi et, vt prediximus, concedente domino, construendi, magistratum, seu Rectoriam, que wlgato nomine Magistratus misse sancte Marie consueuit nuncupari, cum omnibus vtilitatibus et pertinencijs prefatarum decimarum et pia deuocione quorumlibet xpi. fidelium