Virginis gloriose - - unius anni indulgenciam misericorditer" relaxat; et unius anni indulgentias praefatorum Episcoporum "auctoritate dyocesana et metropolitica" approbat. - Datum Posonii in crastino annunciacionis beate virginis Mariae.
Koller Hist. Episc. Quinqueecl. II. 233.; Katona Hist. Crit. VI. 1170.; Fejér Cod. dipl. VI. II. 85.
408.
1297. 2. Apr. - Capitulum Strigon. patentes literas suas, Nris 379. et 380. comprehensas, priuilegialiter edit.
CApitulum ecclesie Strigon. omnibus xpi. fidelibus, presentem paginam inspecturis, salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum tam presencium, quam futurorum noticiam, harum serie volumus peruenire, Quod vir nobilis, Comes Bugud, filius Leustachij de Morouch, ad nostram accedens presenciam, exhibuit nobis patentes litteras nostras, hunc tenorem continentes:
Sequitur Nrus. 379.
Exhibuit eciam idem Comes Bugud alias litteras nostras similiter patentes in hec verba:
Sequitur Nrus. 380.
Petens a nobis idem Comes Bugud cum instancia, vt iuxta tenorem earumdem patencium litterarum nostrarum sibi nostrum concederemus priuilegium. Nos igitur peticiones predicti Comitis Bugud attendentes esse iuri consonas et conuenientes racioni, prefatas patentes litteras nostras, per ipsum Comitem Bugud nobis exhibitas, diligenter inspicientes, quia inuenimus easdem esse non cancellatas, non abrasas, non abolitas, nec in aliqua sui parte viciatas, iuxta earumdem tenorem, non addendo aliquid, vel minuendo, ipsi Comiti in perpetuam rei memoriam nostrum duximus priuilegium concedendum. Datum per manus discreti viri, magistri Cypriani, ecclesie nostre lectoris, Anno domini M°. CC°. Nonagesimo Septimo, IIII°. Nonas aprilis.
A B C D.
Sigillum minus e rubro, caeruleo, viridi et flavo serico pendet. Orig. in Arch. S. Benedicti publ. fasc. 5. Nr. 78.