A tergo: Super possessione Turdasketh nuncupata." - Sig. e flavo et viridi serico pendebat. Orig. nitide exaratum, in Arch. Cap. Strig. priv. Lad. 49. fasc. 1. Nro. 10. - Extr. Fejér Cod. dipl. VII. V. 537. - Ed. Cod. Strig. II. 223.; Wenzel Cod. Arp. X. 266.
411.
1297. 22. Jun. - Comes Martinus Vice Iudex Curiae Regiae possessionem Dorog reambulari et partem competentem Monialibus de insula leporum assignari iubet.
Damus pro memoria, Quod cum domine Sorores Monasterij beate virginis de Insula, pro quibus Comes Stephanus, filius Chorgo, officialis ipsarum cum sufficienti procuratorio astitit, Contra Capitulum Strigon., ex quibus et pro quibus Petrus decanus similiter cum sufficienti procuratorio astitit, litteras patentes domine E. condam Regine Hungarie super facto particule terre quoquorum (sic), intra Dorog existente, in figura iudicij exhibuisset coram nobis. Et quia in eisdem litteris comperimus ipsam particulam terre in terra Dorog esse mixtim, quod wlgariter Fijn dicitur, statuimus partibus assumpmentibus, Quod in quindenis natiuitatis beati Johannis Baptiste (8. Jul.), Andrea de Chew homine domini Regis et Idoneo testimonio Cruciferorum sanctj Regis Stephani de Strigonio presentibus, debeant accedere super faciem predicte possessionis Dorog et conuocatis vicinis et commetaneis, reambulent ipsam possessionem et officialis earumdem dominarum impediat de eadem, que fuerit porcio terre carumdem dominarum in cadem cum suis vtilitatibus, et post hec partes octauo die (15. Jul.) reambulacionis dicte terre comparebunt coram nobis, quantitatem terre impedite cum suis vtilitatibus in litteris dictorum Cruciferorum reportantes. Datum Bude septimo die quindenarum Penthecostes Anno domini M°. ducentesimo nonagesimo septimo.
E Nro. 415. - Ed. Wenzel Cod. Arp. X. 277.
412.
1297. 24. Jun. - Andreas III. Strigonii moratur "in festo Natiuitatis Beati Johannis Baptiste."
Wenzel Cod. Arp. X. 263.