Fejér Cod. dipl. VI. II. 62, qui originales in tabulario Archiepisc. Strigon. asservari erronee asserit, servantur enim in Archivo Abbatiae praedictae Capsa 39. lit. N. - Ed. Wenzel Cod. Arp. X. 273.
415.
1297. 9. Jul. - Conventus Cruciferorum Strigon. partem possessionis Dorog pro Monialibus Insulae Budensis sequestratam esse, Regi rescribit.
Excellentissimo domino suo, Domino Andree, dei gracia Illustri Hungarie (sic) Conuentus Cruciferorum Ecclesie sanctj Regis Stephani de Strigonio oraciones in domino debitas et deuotas pro eodem. vestra nouerit regia celsitudo, nos recepisse Litteras Comitis Martini Viceiudicis curie vestre serenitatis in hec verba:
Sequitur Nrus. 411.
Nos vero peticioni eiusdem Comitis Martini satisfacere volentes mediante Iusticia, cum prefato Andrea homine vestro de Chew, hominem nostrum fidedignum, Martinum clericum chorj nostrj, ad premissa exequenda pro testimonio curauimus destinare. Qui demum ad nos reuersi, nobis dixerunt, quod predicte partes aduerse in ipsis quindenis Natiuitatis beatj Johannis Baptiste (8. Jul.) super faciem predicte possesionis Dorog vocate accessissent, et conuocatis vicinis reambulassent ipsam possessionem et prefatus Comes Stephanus, officialis earumdem dominarum primo et principaliter de eadem possessione impediuisset quoddam Nemus, quod cum terra arabilj comprehendit in se viginti iugera terrarum iuxta semitam, per quam itur in Cholnok et Iuxta eandem semitam recapuisset fundos quarumdam Curiarum cum sex vineis in monticulo existentibus et sub eodem monticulo decem Iugera terrarum inter publicas vias, scilicet Strigoniensem et Komaroniensem existencia et dehinc sub uia gregum, que exijt de villa dorog per portam versus fenetum, reimpediuit Centum Iugera terrarum arabilium cum medietate ipsius feneti, et dehinc inter vias, videlicet per quas itur Budam et in Bolmoch, vigintj Iugera terrarum existencium, et dehinc sub orto olerum Triginta Iugera terrarum, et deinde super viam, per quam itur in Cholnok ascendendo, de quodam virgulto incipiendo reimpediuit sex vineas, de quibus quidem tres dixerunt esse vineas Capitulj Ecclesie Strigon., et sub eisdem vineis ex utraque parte ipsius vie, euntis in Cholnok, reimpediuit quadraginta Iugera terrarum, et sub eadem via et parte terre Bolmoch iuxta eandem viam impediuit terciam partem cuiusdam montis cum virgulto existenti in eodem, prout metiri et circumspicj potuit per vestrum hominem et nostrum supradictos. Datum in Crastino ipsarum quindenarum b. Johannis Baptiste, anno domini Millesimo ducentesimo Nonagesimo septimo.